Quantum redactiones paginae "Votum" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
In religionibus '''votum''' est pollicitatio alicui deo vel deae facta : ita duces exercituum [[Roma antiqua|Romanorum]] medio proelio templum vel ludos divinitati cuidam vovere solebant, a qua auxilium et victoriam impetrarent. Victoria parta, votum publice solvebatur.
==In religionibus antiquis==
In [[Religio Romana|religione Romana antiqua]] votum est pollicitatio cum condicione. Non magistratus tantum aut duces vota faciebant : privati homines quoque, si quae a deis petebant, dona pro amplitudine rei familiaris invicem promittebant, et compotes voti facti votum solvere debebant. Parva dona eiusmodi (sigilla, tabulae...) in fanis ex voto suspensa [[donum votivum|dona votiva]] appellantur. Exempli gratia talia dona votiva mulieres post partum felicem ex arboribus luci [[Diana|Dianae]] [[Aricia (Latium)|Aricinae]] adpendebant. Quod in primis fieri solebat cum qua medendi facultas deo vel deae tribuebatur. Ita in [[Gallia]] ad fontem [[Sequana|Sequanae]] fluminis multa exdona votovotiva [[Anatomia|anatomica]] e fano antiquo deae Sequanae ab [[Archaeologia|archaeologis]] effossa sunt quae olim ab aegrotis ob salubrem virtutem aquarum gratias agentibus consecrata erant. Quae [[ex voto]]omnia hodie in Museo archaeologico [[Divio|Divionensi]] servantur<ref>[http://www.source-seine.fr/jce/les-fouilles-archeologiques Situs officialis]</ref>. Ex[[donum votovotivum|Dona votiva]] eiusdem generis in multis ecclesiis Christianis quoque conspicere licet.
 
Multae locutiones Latinae ad consuetudinem vovendi pertinent. Notabile est 'voti damnatum' dici eum qui, postquam impetravit quae sibi a deis optarit, solvere votum cogitur. Item '''ludi votivi''', qui semel voti solvendi gratia semel celebrabantur, a ludis ordinariis (ludi Romani, [[Ludi Megalenses|ludi Megalenses]]...) distinguebantur, qui quotannis certo tempore anni fiebant. Praeterea '''inscriptiones votivae''' magnam partem inscriptionum antiquarum hodie servatarum efficiunt : in ipsa re donata vel in basi (e.g. cum de statua agebatur) exaratae votivam originem suam declarant per hanc formulam V.S.L.M.(''X...votum solvit libens merito'') vel aliam eiusmodi.
 
Quo die novus [[Imperatores Romani|imperator Romanus]] regnare coeperat 'dies imperii' dicebatur : illo die vota solemnia pro salute imperatoris et [[Imperium Romanum|imperii]] publice suscipiebantur quae per decem annos novabantur. Decem annis peractis, die natali imperii magnae feriae celebrabantur, ''decennalia'' aut ''vicennalia'' dicta, tum cum vota priora solvebantur et nova vota in proximos annos suscipiebantur. Quae sollemnitates frequenter in [[Nummi|nummis]] iactabantur, in quibus imperatorem ad aram accensam sacrificantem videre possis, adpositis titulis VOTA SVSCEPTA vel VOTA SOLVTA<ref> Andreas Chastagnol 1984, 'Les jubilés décennaux et vicennaux des empereurs sous les Antonins et les Sévères' ''Revue numismatique'' 26 pp. 104-124. [http://www.persee.fr/doc/numi_0484-8942_1984_num_6_26_1856 Hic legere potes]</ref> (II-IV s.).