Quantum redactiones paginae "Votum" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
In religionibus '''votum''' est pollicitatio alicui deo vel deae facta : ita duces exercituum [[Roma antiqua|Romanorum]] medio proelio templum vel ludos divinitati cuidam vovere solebant, a qua auxilium et victoriam impetrarent. Victoria parta, votum publice solvebatur.
==In religionibus antiquis==
In [[Religio Romana|religione Romana antiqua]] votum est pollicitatio cum condicione. Non magistratus tantum aut duces vota faciebant : privati homines quoque, si quae a deis petebant, dona pro amplitudine rei familiaris invicem promittebant, et compotes voti facti votum solvere debebant. Parva dona eiusmodi (sigilla, tabulae...) in fanis ex voto suspensa [[exdonum votovotivum|dona votiva]] appellantur. Exempli gratia talia ''exdona voto''votiva a mulieres mulieribuspost feliciterpartum parturientibusfelicem donata ex arboribus luci [[Diana|Dianae]] [[Aricia (Latium)|Aricinae]] pendebantadpendebant. Quod in primis fieri solebat cum qua medendi facultas deo vel deae tribuebatur. Ita in [[Gallia]] ad fontem [[Sequana|Sequanae]] fluminis multa ex voto [[Anatomia|anatomica]] e fano antiquo deae Sequanae ab [[Archaeologia|archaeologis]] effossa sunt quae olim ab aegrotis ob salubrem virtutem aquarum gratias agentibus consecrata erant. Quae [[ex voto]] hodie in Museo archaeologico [[Divio|Divionensi]] servantur<ref>[http://www.source-seine.fr/jce/les-fouilles-archeologiques Situs officialis]</ref>. Ex voto eiusdem generis in multis ecclesiis Christianis quoque conspicere licet.
 
Multae locutiones Latinae ad consuetudinem vovendi pertinent. Notabile est 'voti damnatum' dici eum qui, postquam impetravit quae sibi a deis optarit, solvere votum cogitur. Item '''ludi votivi''', qui semel voti solvendi gratia celebrabantur, a ludis ordinariis (ludi Romani, [[Ludi Megalenses|ludi Megalenses]]...) distinguebantur, qui quotannis certo tempore anni fiebant.Praeterea '''inscriptiones votivae''' magnam partem inscriptionum antiquarum hodie servatarum efficiunt : in ipsa re donata vel in basi (e.g. cum de statua agebatur) exaratae votivam originem suam declarant per hanc formulam V.S.L.M.(''X...votum solvit libens merito'') vel aliam eiusmodi.