Quantum redactiones paginae "Res publica Coreana" differant

Content deleted Content added
m bot: use Formula:CathHierDiocese in order to allow automated checks (cf. d:Property:P1866; mutationes minores
Linea 542:
Ex [[2005]], fere totorum Austrocoreanorum dimidium [[irreligio]]sam praeferentiam expremit. Inter reliquos incolas, plerique [[Buddhismus|Buddhistae]] aut [[Christianus|Christiani]] sunt. Secundum censum [[2007]], 29.2 centesimae incolarum tunc [[Christianus|Christiani]] (e quibus 18,3% [[Protestantes]], 10.9 centesimae [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicos Romanos]] se identificabant), dum 22.8 centesimae erant. Inter alias [[religio]]nes sunt [[Islamismus]] et [[novi motus religiosi]], inter quos [[Ieungismus]], [[Cheondoismus]], et [[Vombuddhismus]]. Prima religio culta [[Muismus]] fuit. Hodie, pro [[libertate religionis]] [[constitutio]] spondet et non est [[civitas confessionalis]].
 
[[Christianitas]] praecipua Coreae Meridionalis religio est, amplius Austrocoreanorum religiosorum credentium dimidium habens. Sunt circiter 13.7 [[millio]]nes Christianorum hodie in Corea Meridionali, e quibus fere duae tertiae partes ad [[Protestantes]] ecclesias pertinent, dum fere 37 centesimae ad [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiam Catholicam Romanam]] pertinent, e quibus tres archidioeceses metropolitanae habet: [[Archidioecesis Kvangiuensis|Kvangiuensis]], [[Archidioecesis Seulensis|Seulensis]] et [[Archidioecesis Seulensis|Taeguensis]]. [[Protestantismus]] e [[decennium 199|decennio 199]] pro [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicismo Romano]] decrevit. Corea Meridionalis etiam secunda civitas secundum numerum missionariorum missorum est, post Civitates Foederatas.
 
[[Buddhismus]] in [[Corea]]m anno [[372]] introductus est. Secundum censum civitatis anno [[2005]] factum, Corea Meridionalis circiter 10.7 [[millio]]nes [[Buddhismus|Buddhistarum]] habet. Hodie, circa 90 centesimae Coreanorum Buddhistarum ad [[Ordo Iogyensis|Ordinem Iogyensis]] (대한민국 / 大韓民國) pertinent. Plerique [[Thesauri Nationales Coreae|Thesauri Nationales Austrocoreani]] Buddhistica artefacta sunt. Buddhismus [[religio civitatis]] in Corea e [[Perihodos Civitatum Septemtrionalium et Meridionalium|Perihodo Civitatum Septemtrionalium et Meridionalium]] (대한민국 / 大韓民國, quod non confundendum cum moderna [[divisio Coreae|divisione Coreae]]) usque ad [[Imperium Coreanum Prius]] (고려 / 高麗) fuit, antequam supprimeretur pro [[Neoconfucianismus|Neoconfucianismo]] per [[Regnum Tiosoniense|Dynastiam Tiosoniensem]].