Quantum redactiones paginae "Votum" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
In [[Religio Romana|religione Romana antiqua]] votum est pollicitatio cum condicione. Non magistratus tantum aut duces vota faciebant : privati homines quoque, si quae a deis petebant, dona pro amplitudine rei familiaris invicem promittebant, et compotes voti facti votum solvere debebant. Parva dona eiusmodi (sigilla, tabulae...) in fanis suspensa [[ex voto]] appellantur. Exempli gratia talia ''ex voto'' a mulieribus feliciter parturientibus donata ex arboribus luci [[Diana|Dianae]] [[Aricia (Latium)|Aricinae]] pendebant. Quod in primis fieri solebat cum qua medendi facultas deo vel deae tribuebatur. Ita in [[Gallia]] ad fontem [[Sequana|Sequanae]] fluminis multa ex voto [[Anatomia|anatomica]] e fano antiquo deae Sequanae ab [[Archaeologia|archaeologis]] effossa sunt quae olim ab aegrotis ob salubrem virtutem aquarum gratias agentibus consecrata erant. Quae [[ex voto]] hodie in Musaeo archaeologico [[Divio|Divionensi]] servantur<ref>[http://www.source-seine.fr/jce/les-fouilles-archeologiques Situs officialis]</ref>. Ex voto eiusdem generis in multis ecclesiis Christianis quoque conspicere licet.
 
Multae locutiones Latinae ad consuetudinem vovendi pertinent. Notabile est 'voti damnatum' dici eum qui, postquam impetravit quae sibi a deis optarit, solvere votum cogitur. Item '''ludi votivi''', qui semel voti solvendi gratia celebrabantur, a ludis ordinariis (ludi Romani, [[Ludi Megalenses|ludi Megalenses]]...) distinguebantur, qui quotannis certo tempore anni fiebant.Ptaeterea '''inscriptiones votivae''' magnam partem inscriptionum antiquarum hodie servatarum efficiunt.
 
Quo die novus [[Imperatores Romani|imperator Romanus]] regnare coeperat 'dies imperii' dicebatur : illo die vota solemnia pro salute imperatoris et [[Imperium Romanum|imperii]] sucipiebantur quae per decem annos novabantur. Decem annis peractis, die natali imperii magnae feriae celebrabantur, ''decennalia'' aut ''vicennalia'' dicta, tum cum vota priora solvebantur et nova vota in proximos annos sucipiebantur. Quae sollemnitas in multis [[Nummi|nummis]] expressa est, in quibus imperatorem ad aram accensam sacrificantem videre possis, adpositis titulis VOTA SVSCEPTA vel VOTA SOLVTA<ref> Andreas Chastagnol 1984, 'Les jubilés décennaux et vicennaux des empereurs sous les Antonins et les Sévères' ''Revue numismatique'' 26 pp. 104-124. [http://www.persee.fr/doc/numi_0484-8942_1984_num_6_26_1856 Hic legere potes]</ref> (I-IV s.).