Quantum redactiones paginae "Votum" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
In religionibus '''votum''' est pollicitatio alicui deo vel deae facta : ita duces exercituum [[Roma antiqua|Romanorum]] medio proelio templum vel ludos divinitati cuidam vovere solebant, a qua auxilium et victoriam impetrarent. Victoria parta, votum publice solvebatur.
==In religionibus antiquis==
In [[Religio Romana|religione Romana antiqua]] votum est pollicitatio cum condicione. Non magistratus tantum aut duces vota faciebant : privati homines quoque, si quae a deis petebant, dona invicem pro amplitudine rei familiaris promittebant, et compotes voti facti votum solvere debebant. Parva dona eiusmodi (sigilla, tabulae...) in fanis suspensa [[ex voto]] appellabantur. Exempli gratia talia ''ex voto'' a mulieribus feliciter parturientibus donata ex arboribus luci [[Diana|Dianae]] [[Aricia (Latium)|Aricinae]] pendebant. Quod in primis fieri solebat cum qua medendi facultas deo vel deae tribuebatur. Ita in [[Gallia]] ad fontem [[Sequana|Sequanae]] fluminis multa ex voto [[Anatomia|anatomica]] e fano antiquo deae Sequanae ab [[Archaeologia|archaeologis]] effossa sunt quae olim ab aegrotis ob salubrem virtutem aquarum gratias agentibus consecrata erant. Quae [[ex voto]] hodie in Musaeo archaeologico [[Divio|Divionensi]] servantur<ref>[http://www.source-seine.fr/jce/les-fouilles-archeologiques/105-6-les-bois-sculptes-des-sources-de-la-seine Situs officialis]</ref>. Ex voto eiusdem generis in multis ecclesiis Christianis quoque conspicere licet.
 
Multae locutiones Latinae ad consuetudinem vovendi pertinent. Notabile est 'voti damnatum' dici eum qui, postquam impetravit quae sibi a deis optarit, solvere votum cogitur.