Quantum redactiones paginae "Marcellus Virgilius Adrianus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
'''Marcellus Virgilius Adrianus''' vel '''Adriani''', vulgo plene ''Marcello Virgilio di Adriano Berti'' ([[Florentia]]e natus anno [[1464]]; ibidem anno [[1521]] mortuus) fuit interpres textuum Graecorum, ab anno [[1494]] professor artis poeticae et rhetoricae apud [[Studium Florentinum]] (successor [[Angelus Politianus|Angeli Politiani]]), et secretarius rei publicae [[Florentia|Florentinae]]. Patronus fuit [[Nicolaus Maclavellus|Nicolai Maclavelli]].
 
Marcellus Virgilius versionem Latinam confecit operis [[Dioscorides|Dioscoridis]] ''[[De materia medica (Dioscorides)|De materia medica]]'', etpapae [[Leo X|Leoni X]] dicavit atque anno [[1518]] divulgare iussit. Versione multo antiquiori, nostris nomine "[[Dioscorides Langobardus]]" cognita, usus est. Praefatione enim versionis novae suae confitetur "habuisse nos tamen eius antiquissimum codicem Longobardicis literis scriptum antiquitatis egregium",<ref>Hofmann et Auracher (1883) p. 49</ref> ita nuncupationem recentiorem suggerens.
 
== Opera ==