Quantum redactiones paginae "Hannovera" differant

Content deleted Content added
Linea 52:
 
==Historia==
Anno [[1202]] civitas declarata haec iura [[1241]] confirmata sunt. Sequentibus annis civitas celeriter crevit, et ex anno [[1368]] pars [[Hansa]]e fuit. Quamquam [[saeculum 14|saeculo quarto decimo]] [[libertas|libertatem]] maiorem adepta erat, anno [[1636]] caput [[ducatus Brunsvici-Luneburgii]] facta est. Anno [[1679]] [[Ernestus Augustus (dux Hannoverae)|Ernestus Augustus]] dux [[regnum]] cepit, qui [[1692]] [[princeps elector]] Hannoverae factus est. Cui autem mortuo [[Georgius I (rex Britanniae)|Georgius I]] filius anno [[1698]] successit. Qui etiam [[Britanniarum Regnum|regnum Britanniae]] anno [[1714]] adeptus est. Usque ad [[1837]] Hannovera et [[Britannia Maior]] uno rege rectae sunt. Inter bella [[Napoleo]]nica, Hannovera anno [[1805]] pars facta est [[Borussia]]e; anno [[1807]] autem ad [[Regnum VestfaliaeWestphaliae]] Napoleonis fratris [[Hieronymus NapoleoBonaparte|Hieronymi]] adiuncta est. Post cladem Napoleonis, urbs denuo a [[Londinium|Londinio]] administrata titulo capitis [[Regnum Hannoveranum|Regni Hannoverani]] honorata est. Postquam administratio communis cum [[Britannia Maior]]e finita est, rex Hannoverae [[Ernestus Augustus (rex Hannoverae)|Ernestus Augustus I]] in capite suo tandem regnavit. Cum bellum anni [[1866]] contra Borussia perdidit, urbs et regnum Hannoverae iterum pars Borussiae fiunt. Eo tempore industria et numerus incolarum rapide creverunt. [[secundum bellum mundanum|Secundo bello mundano]] valde deleta, anno [[1946]] [[caput (urbs)|caput]] novi rei publicae [[Saxonia Inferior|Saxoniae Inferioris]] factus est. Anno [[2000]], [[expositio|expositio mundi]] (''Expo, World's Fair'') erat in Hannovera. Ex die [[1 Novembris]] [[2001]], Hannovera urbs pars [[Hannovera (regio)|Regionis Hannoverae]] est.
 
==Cives praeclari==