Quantum redactiones paginae "Phormio (Terentius)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 3 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1217045 sunt
ital.
Linea 1:
{{italic title}}
[[Fasciculus:Masks pushkin.jpg|thumb|right|300px|Personae scaenicae sculptae.]]
'''''Phormio''''' est [[comoedia palliata]] [[Publius Terentius Afer|Publii Terentii Afri]] [[ludi Romani|ludis Romanis]] C. Fannio M. Valerio [[Consul|consulibus]] (= [[161 a.C.n.]]) acta. Poeta Latinus comoediam Graecam Apollodori Carystii imitatus est, cui titulo ''Epidicazomenos'' erat. Phormio est nomen parasiti, qui primas partes in hac fabula agit. [[Grammatica|Grammaticus]] [[Aelius Donatus]] iudicavit hanc comoediam "totam motoriam" esse<ref>Contrarium fabulae statariae. De quo vide [[Heautontimorumenos]]</ref> ; actionibus enim et eventis referta est.
 
==Argumentum==
[[Athenae|Athenis]] sumus. In scaena est platea cum domibus Demiphonis, Chremetis et lenonis Dorionis. Duo fratres, '''Chremes''' et '''Demipho''', peregre profecti sunt : Demipho in [[Cilicia|Ciliciam]] ad divitias augendas, Chremes ut alteram uxorem et filiam (quam [[Lemnos|Lemni]]<ref>Saepe Lemnum iter faciebat quia bona uxoris Nausistratae ibi sita procurabat.</ref> occulte nutriebat) viseret. Filios adulescentes in custodia servi '''Getae''' reliquerunt. Mox '''Phaedria''', filius Chremetis, [[Cithara|citharistriam]] '''Pamphilam''', quae lenoni Dorioni servit, adamavit ac redimere cupit nec pecuniam unde fieret habet. '''Antipho''' quoque, filius Demiphonis, amat puellam quam vidit matrem plorantem atque exsequias solam curantem. Cum nutrice '''Sophrona''' habitat quae Antiphonem ad puellam adire nisi legitimis nuptiis vetat. Tum '''Phormio''' parasitus sycophantiam excogitat : lex est Athenis quae proximum cognatum cogit virginem civem Atheniensem parentibus mortuis sive uxorem ducere sive dote donare et alii collocare. Itaque Phormio adsimulat tamquam esset propinquus '''Phanii''' virginis et, testibus adhibitis, Antiphonem nihil contra dicentem in ius vocat, ut ex sententia iudicum virginem amatam ducere coactus esse videretur. Quod fit, sed timidus Antipho nunc reditum et iram parentis metuit (nam ille nurum pauperem et indotatam aspernaturus est).