Quantum redactiones paginae "Vivarium Novum" differant

Content deleted Content added
Nuada (disputatio | conlationes)
No edit summary
Addidi annum academicum (praeter scholas aestivas) adhuc non esse feminis, quod saepe multae feminae Academiam aditurae nesciunt, scireque necesse est!
Linea 1:
{{pro pagina discretiva vide|Vivarium (discretiva)}}
'''Academia Vivarii novi''' (It. ''Accademia Vivarium novum''), Romae sita, unum institutum habetur in quo linguae Latina et Graeca unae inter discipulos masculos et magistros communes sunt. Qui tamen non modo ut eas penitus discant eo concurrunt, at praesertim ut litteris et philosophia imbuantur et a vitae vicissitudinibus per unum annum ita abstineant ut de singulis societatis et Humanitatis fundamentis et radicibus una legant, meditentur, disputent. Feminis autem adhuc Academia non patet.
 
Scholae praecipuae huius curriculi academici agunt de ''historia litterarum antiquarum'' necnon ''litterarum aetatis renatarum artium'', de ''philosophia antiquorum graecorum'', de ''lingua et litteris antiquorum graecorum'', de ''historia romana'', de ''carminibus latinis et graecis''. Artem poeticam in vitam reducere conantur melodiis quas ipsi mente fingunt inixis rythmo metrorum antiquorum. Inde consilium gregis concinentium c.n. ''[[Tyrtarion]]'', a quo multi modi musici in lucem edi solent quae possunt in reticulo omnium gentium passim inveniri.