Quantum redactiones paginae "Interpres" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Barack Obama meets with Mahmoud Abbas in the Oval Office 2009-05-28 1.jpg|thumb|upright=1.5|Mahmoud Abbas et Barack Obama per interpretem modo consecutivo utentem conloquuntur.]]
'''Interpres''' est qui sermonem[[sermo]]nem aut orationem aut [[linguae gesticulatoriae|gesticulationem]] intellegibilem reddit inter duas partes, quae diversis [[lingua|linguis]] utuntur. Interpretis est igitur internuntium esse, qui in aliquo negotio agendo aliave re explananda medium se interponit. Officia interpretis et [[translator (linguarum)|translatoris]], quamquam ambo ad convertendas linguas referuntur, hoc differunt, quod interpres saepissime loquendo, translator autem scribendo, munere suo fungitur. Quod munerum discrimen in multis linguis primum post [[secundum bellum mundanum]] factum esse videtur.
 
== De officiis interpretis ==
Linea 8:
* Interpretis est etiam medium se interponere in tuendo aliquo alterius utrius partis commodo. Talibus in rebus interpres est, qui alteri parti denuntiet, qua condicione pactum aliquod fieri possit,<ref>E.g., [[Livius|Liv.]] 21.12 "Alorcus ... se pacis eius interpretem fore pollicetur."</ref> vel sim.
 
Iam [[Graecia antiqua|Graeci]] et [[Imperium Romanum|Romani antiqui]] impendio interpretibus usi sunt cum exteris nationibus agentes.<ref>Snellman 1914-1919; Klingmüller 1916; Rotolo 1972; Lochner von Hüttenbach 1979; Rochette 1995.</ref> Hac in commentatione de linguarum, et quidem orationum diversis linguis habitarum, interpretibus tractatur, quippe qui soli hodie institutione professionali fruantur.
 
== De interpretandi modis ==
Linea 14:
 
=== Modus simultaneus ===
Hic interpres — usitateinterpres—usitate de duobus saltem interpretibus agitur, quorum unus interpositis 30 maxime minutis in vicem modo curam agit, modo quiescit — simulquiescit—simul atque orator suum circuitum verborum dixit, interpretationem ilico subiungit. Quia eodem fere tempore auscultatio, interpetatio, pronuntiatio fiunt, praetereaque expositio rerum difficilium argutiis oratoriis saepe involuta est, opus est institutione animum et mentem conformanti, quae studia linguistica usui et exercitationi misceat.
 
In conventibus magnis inter gentes habitis '''interpretes contionales''' in cellis silentiosis separatim sedentes [[auscultabulum|auscultabulis]] et [[microphonum|microphonis]] utuntur. Constat quidem in interpretandis linguis gesticulatoriis visibilitatem necessariam esse. Sunt etiam '''interpretes mutuarii''', qui in iudicio, officio sociali, sede profugorum, telonio, valetudinario diversarum linguarum locutoribus subveniunt.
Linea 20:
=== Modus consecutivus ===
Interpretatio consecutiva nihil poscit nisi [[notabulum]], in quo interpres adnotationes suas scribat. Qui enim commoda et moderata portione orationis audita suam conficit interpretationem summamque orationis cum altera parte communicat. Interdum, priusquam interpres vice sua ex notationibus recitet, oratio alterius partis tota audietur.
 
==Vide etiam==
*[[Interpretatio]]
 
== Notae ==