Quantum redactiones paginae "Ioannes Baudouin de Courtenay" differant

m
Baudouin de Courtenay factus est unus ex primariis linguistis in Russia extremo saeculo [[Saeculum 19|XIX]] – primo saeculo [[Saeculum 20|XX]].
 
Linguisticam sicut scientiam psychologicam socialemque et non solum historicam aestimavit. Phoneticam sui temporis divisit in disciplinas duas: “anthropophonicam”"anthropophonicam" (hodie "[[phonetica]]" appellatur), acusticam physiologiamque sonorum explorantem, et “psychophoneticam”"psychophoneticam" (nunc "[[phonologia]]" vocatur), ideas de sonis in psychica hominum studentem. Psychica congruentia aequivalens soni ab Ioanne Baudouin de Courtenay vocatur "[[phonema]]" (terminus ex operibus [[Ferdinandus de Saussure|Ferdinandi de Saussure]] depromptus, sed definitionem aliam datus). Hic linguista creavit primam in linguistica theoriam phonematis et theoriam alternationum phoneticarum. Baudouin de Courtenay introduxit terminum "[[morphema]]", notiones radicis et afficis uni subiungentem. E doctrina eius, morphema non e sonis, sed e morphemibusphonemibus constructur.
 
Ioannes Baudouin de Courtenay etiam se applicavit ad quaestiones de mutationibus in lingua, ad sociolinguisticam, theoriam scripturae, etc. Notionem affinitatis linguarum explicavit. Fecit synopsem valentem [[linguae Slavicae|linguarum Slavicarum]] (quarum classificationem typologicam elaboravit). In praeparatione reformationis orthographiae linguae Russicae, annis [[1917]] – [[1918]] perfectae, participavit. Dictionarium [[lingua Russica|linguae Russicae]], a [[Vladimirus Dahl|Vladimiro Dahl]] scriptum, redegit et supplevit.
Baudouin de Courtenay condidit et multos annos praesidebat [[Schola Linguistica Casanensis|Scholam Linguisticam Casanensem]], cuius membra fuere multi linguistarum celeberrimorum. Principia huius scholae sunt: discretio stricta soni et litterae, inconcessibilitas mixtionis processuum synchronicorum et diachronicorum in lingua, disterminatio inter partitiones verbi in phonemata et morphemata, attentio princeps ad lingua viva eiusque dialectos (et non ad antiquos monumentos scripturae), defensio aequitatis omnium linguarum ut obiectorum explorationis scientificae, impetus ad generalisationem, psychologismus cum elementis sociologismi.
 
Ioannes Baudouin de Courtenay plus 500 opera scientifica (in variis linguis) scripsit.
 
==Fontes==