Quantum redactiones paginae "Programma editorium" differant

de notionibus
(de LibreOffice)
(de notionibus)
[[Fasciculus:OpenOffice.org Writer.png|250px|thumb|[[Officii LiberiLibreOffice|OpenOffice.org Writer]] programma editorium]]
[[Fasciculus:KWord-1.4.2-screenshot.png|250px|thumb|[[KWord]]]]
[[Fasciculus:LyX15.png|250px|thumb|[[LyX]]]]
 
'''Programma editorium''' seu '''litterarum elaboratorium''' appellari potest [[programmatura computatralis|programmatura]] peculiaris, qua [[amanuensis|amanuenses]] et alii scriptores possunt litteras computatro [[scribere]], recensere, in paginis ordinare, imaginibus electronice elaborare, et saepe etiam per [[impressoria electronica]] in [[charta]]s [[impressio|imprimere]]. Versiones hodiernae plerumque etiam sinunt scriptores errata in [[grammatica]] seu [[litteratura]] invenire et corrigere.
 
Programmata editoria primitus in [[computatrum proprium|computatris proprii]] ([[Anglice]]: ''personal computer'') annis [[1970]] in [[officii sedes|officii sedibus]] adhibita sunt ut [[dactylographium|machinarum scriptoriarum]] functiones imitentur. Per haec programmata, amanuenses errata facillime corrigere poterant omnino antequam litteras in charta physica imprimerent. Qua de causa, computatra propria quoque programmatis editoriis instructa magnam populo gratiam annis [[1980]] extra [[scriptorium|officii]] sedes mox ceperunt.
 
Prima editoria ad documenta elaboranda explicitas notas configurationem [[typographia|typographicam]] indicantes [[nota Markup|''Markup'']] adhibebant, et usque hodie notas ''Markup'' usurpantur editoria generum [[LaTex]] et [[wiki]]. [[Microsoft Word]] et alia editoria [[GUI|graphicas usoris interfacies]] praebent, quae a scriptoribus notas ''[[Markup]]'' omnino occultantes [[vista quae vides habes|vistas generis ''quae vides habes'' (WYSIWYG)]] provident. Alia huius generis WYSIWYG editoria, quae nonnullo populo gratissima hodie habentur, sunt [[AbiWord]], [[KWord]], [[LyX]], [[OpenOffice.org Writer]] et [[LibreOffice]] Writer. Etiam [[Google Docs]] et alia editoria inveniuntur quae novum genus interretiale constituere putantur.
 
{{info-stipula}}
23 970

recensiones