Quantum redactiones paginae "Donetsk" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
Cum apud vicum Alexandrovca anno [[1820]] repertus esset [[carbo]], [[fodina]]e ibi instructae sunt. Sergius Cosubei, cui [[Imperium Russicum|imperii Russici]] administratores mandaverant, ut in Russia meridiana institueret officinam, in qua [[astarium|tigna ferrea ad vias ferratas apta]] conficerentur, mandatum anno 1869 [[Ioannes Hughes|Ioanni Hughes]], qui natus erat in [[Cambria|Vallia]], viginti quattuor milibus nummorum Britannicorum vendidit. Ioannes Hughes prope vicum Alexandrovca officinam ferrariam instruxit atque operarii eo loco domicilium collocaverunt. Qui locus a nomine Ioannis Hughes, qui [[lingua Russica|Russice]] ''Джон Юз'' vocabatur, appellatus est Iusovca (''Юзовка''). Ineunte saeculo vicesimo quinquaginta fere milia hominum in oppido Iusovca habitabant. Anno 1922 nomen urbis ita mutatum est, ut in honorem [[Iosephus Stalin|Iosephi Stalin]] ''Stalino'' appellaretur. Anno 1961 eadem urbs ''Donesc'' a fluvio [[Tanais Minor|Donetz]] denominata est. In illo [[secundum bellum mundanum|secundo magno bello]], quod saeculo vicesimo gestum est, urbs magnum detrimentum cepit. Post bellum urbs refecta est. Anno 1978 decies centena milia incolarum assecuta est.
 
Donesci multi [[Russi]] habitant; plurimi incolae [[lingua Russica]] utuntur. Die 7 mensis Aprilis anno [[2014]] Donescum caput [[Civitas popularis DonescensisDonetiensis|Civitatis popularis DonescensisDonetiensis]] declaratum est. Die [[11 Maii]] eodem anno adversa Ucrainae moderatorum voluntate populo eligendi optio data est, utrum regio DonescensisDonetiensis pars Ucrainae maneret, an civitas sui iuris fieret; nonaginta fere centesimae incolarum civitatem sui iuris optaverunt. Post duos menses exercitus Ucrainae Donescum oppugnare coepit.
 
<gallery>