Quantum redactiones paginae "Gasto (dux Aurelianensis)" differant

Content deleted Content added
oportet fontes extra-Vicipaedianos addere
ecce Gaston est Vedastus in Latina
Linea 5:
Natus dux Andegavorum (Francogallice: ''Duc d'Anjou'') Vedastus accepit ducamina Aurelianensis Carnotenaeque et comium Blesarum anno 1626 eo tempore nuptiarum primarum eius. Post conubii nonas menses uxor prima Maria Borbonia, Ducissa Monpenserii, dives heres ducum Guisii genuit filiam, sed mox postea mater mortua. Filia illa autem [[Anna Maria Ludovica Aurelianensis (Ducissa Monpenserii)|Anna Maria Ludovica Aurelianensis]] crevit factaque praeclara mulier est, heroina Fundae (Francogallice: ''la Fronde'') et patruelis Ludovici XIV. Anno [[1632]] Vedastus duxit in matrimonium uxorem secundam Margaritam Lotharingiae, quae peperit quatuor filias et unum filium. Filius solus et una e filiabus in infantia sua mortui sunt.
 
Variis temporibus Vedastus in coniuratione contra curiam regiam et consuasores [[Cardinalis|Cardinales]] Richelieu et Mazarin erat, tunc recedebat in exilium, et postea item frequenter reconciliabat. Anno [[1652]] novissimum exilium autem erat domesticum ob bellum civile Fundae, et ibidem in exilio Blesis mortuus est anno 1660. Vedasto mortuo, titula sua Philippus frater [[Ludovicus XIV|Ludovici XIV]] possedit.
 
== Fontes ==