Quantum redactiones paginae "Romulus" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
Romulus adversus Tatium processit, et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam conseruit. Primo impetu, vir inter Romanos insignis, nomine Hostilius fortissime dimicans cecidit; cuius interitu consternati Romani fugere coeperunt. Iam Sabini clamitabant: "Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris." Tunc Romulus arma ad caelum tollens Iovi aedem vovit, et exercitus seu fore seu divinitus restitit. Proelium itaque redintegratur: sed raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela volantia inferre; et hinc patres, inde viros deprecatae, pacem conciliarunt.
 
Romulus cum Tatio foedus percussiticit, et Sabinos in urbem recepit. Centum ex senioribus elegit quorum consilio omnia ageret, qui ob senilem aetatem Senatus vocati sunt. Tres equitum centurias constituit; populum in tringinta curias distribuit. His ita ordinatis, cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, subito coorta est tempestas cum magno fragore tonitribusque, et Romulus e conspectu ablatus est: eum ad Deos abiisse vulgo creditum est; cui rei fidem fecit Proculus vir nobilis. Orta enim inter patres et plebem seditione, is in concionem processit, et iureiurando affirmavit Romulum a se visum augustiore forma quam fuisset, eumdemque praecipere ut seditionibus abstinerent, et virtutem colerent. Ita Romulus pro Deo cultus, et [[Quirinus]] est appellatus. Romulus obtruncus est, et [[Numa Pompilius]] regnat per annos tres et quadriginta.
 
==Romulus Remusque==