5 619
recensiones
Cum Graeci Phoenicesque primi ingentes naves ad [[mercatura]]s frequentes sustinendas ornavissent, utrivis erga alteros aut in patria ipsa piraticam perpetrare inceperunt. In Graecia enim piratae, saepe a divite domino ducti, alebantur plurimum appetentes maritimos [[pagus|pagos]] qui nulla moenia nec defensionem quamdam habebant, et refugia sibi in parvis insulis litora prospicientibus praebebant. Ex quibus eos scimus [[Creta|Cretensem]] regem [[Minos|Minoem]] evertere sua [[classis|classe]] bellica conatum esse. Sed hoc tantum perficiere necesse erat ne piratae mercaturas nimium popularentur: etenim piratae in Graecia parum infamia afficiebantur propter rapinas impletas, sed vero gloria quadam apud compatriotas<ref>De hac re [[Thucydides]] loquitur ([[De bello Peloponnesiaco]], I,5).</ref>.
Primo a.C.n. saeculo totum [[Mare Mediterraneum]] a piratis infestum redditum est. De eorum audaciis, rapinis, incursionibus in naves et provincias Romanorum atque etiam in ipsam Italiam, de annona urbem premente, de iactura [[vectigal|vectigalium]], de cladibus acceptis [[Cicero]] gravibus verbis disseruit in ea quam ''[[Pompeius|de imperio Cn. Pompei]]'' (sive ''pro lege Manilia'')<ref>Cicero, de imp. Cn. Pompei 31-35</ref> habuit oratione. Quo admirabilius videtur, quantulo temporis Pompeio contigerit, ut eos superaret. Nam cum anno 67 a.C.n. per legem Gabiniam [[imperium]] extraordinarium ad bellum piraticum gerendum ei datum esset, piratas viginti legionibus et quingentis navibus aggressus tribus mensibus mare ab occidente ad orientem ea peste liberavit. Decem enim
== Aevum aureum piratarum ==
|
recensiones