Quantum redactiones paginae "Pirata" differant

9 octeti additi ,  6 years ago
m
(→‎Aevum aureum piratarum: potebant → poterant)
Cum Graeci Phoenicesque primi ingentes naves ad [[mercatura]]s frequentes sustinendas ornavissent, utrivis erga alteros aut in patria ipsa piraticam perpetrare inceperunt. In Graecia enim piratae, saepe a divite domino ducti, alebantur plurimum appetentes maritimos [[pagus|pagos]] qui nulla moenia nec defensionem quamdam habebant, et refugia sibi in parvis insulis litora prospicientibus praebebant. Ex quibus eos scimus [[Creta|Cretensem]] regem [[Minos|Minoem]] evertere sua [[classis|classe]] bellica conatum esse. Sed hoc tantum perficiere necesse erat ne piratae mercaturas nimium popularentur: etenim piratae in Graecia parum infamia afficiebantur propter rapinas impletas, sed vero gloria quadam apud compatriotas<ref>De hac re [[Thucydides]] loquitur ([[De bello Peloponnesiaco]], I,5).</ref>.
 
Primo a.C.n. saeculo totum [[Mare Mediterraneum]] a piratis vastatum est. De eorum audacia, rapinis, incursionibus in naves et provincias Romanorum atque etiam in ipsam Italiam, de annona urbem premente, de iactura [[vectigal|vectigalium]], de cladibus acceptis [[Cicero]] gravibus verbis disseruit in ea quam ''[[Pompeius|de imperio Cn. Pompei]]'' (sive ''pro lege Manilia'')<ref>Cicero, de imp. Cn. Pompei 31-35</ref> habuit oratione. Quo admirabilius videtur, quantulo temporis Pompeio contigerit, ut eos superaret. Nam cum anno 67 a.C.n. per legem Gabiniam [[imperium]] extraordinarium ad bellum piraticum gerendum ei datum esset, piratas viginti legionibus et quingentis navibus aggressus tribus mensibus mare ab occidente ad orientem ea peste liberavit. Decem enim miliis praedonum interfectis ceteros in deditionem recepit eosque iussit procul a litoribus sedibus novis se continere.
 
== Aevum aureum piratarum ==
5 540

recensiones