Quantum redactiones paginae "216 a.C.n." differant

 
== Eventa ==
===Secundum bellum Punicum===
* Post [[Dictatura|dictaturam]] [[Quintus Fabius Maximus|Quinti Fabii]] res Romanae ad [[Consul|consules]] ordinarios rediere qui hoc anno fuerunt [[Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)|L. Aemilius Paullus]] (candidatus [[Optimates|optimatibus]] gratus) et [[Gaius Terentius C.f. Varro|C. Terentius Varro]] ([[Plebs|plebei]] gratus).
*Diu uterque exercitus in hibernis castris remansit, non multum inter se distantibus. Tandem ineunte aestate [[Hannibal]], qui hostes ad proelium adducere cupiebat, [[Cannae|Cannarum]] [[Arx|arce]], quod horreum frumentarium exercitus Romani in Apulia erat, potitus est. Tunc senatus proelium committere decrevit. Ad unam aciem, quod numquam antea acciderat, utrumque consulem et plures consulares cum octo [[Legio Romana|legionibus]] (id est circiter octoginta milibus hominum, sociis quoque numeratis) miserunt Romani. Contra Hannibal circiter quinquaginta milia hominum habebat.
* '''2 Augusti''' : nihilominus Romani apud [[Proelium ad Cannas (216 a.C.n.)|Cannas]], victi a Poenis, paene totum exercitum amiserunt, quae fortasse maxima clades in historia Romana fuit.
*Hieme 216-[[215 a.C.n.]] [[Praetor|praetor]] Lucius Postumius Albinus, adversus Gallos in [[Gallia Cisalpina|Cisalpinam]] missus, in insidias incidit atque cum duabus legionibus periit. Paene decem legiones uno anno perierant!
===Regna hellenistica===
*Aegypti qui priore anno ad bellum contra [[Antiochus III Magnus|Antiochum]] armati erant, post victoriam magnam seditionem adversus Graecos et regem Ptolemaeo IV movent.
 
== Nati ==