Quantum redactiones paginae "217 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 13:
*'''In Hispania''' navali proelio circa [[Hiberus|Hiberi]] ostium commisso Romani victores fuere. Tunc senatus [[Publius Cornelius L.f. Scipio|Publium Scipionem]] viginti navium longarum classi praefectum in Hispaniam misit, una cum fratre [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Gnaeo]] bellum cum Hamilcare gesturum. Eo anno duo fratres primum Hiberum flumen transiere atque usque ad [[Saguntum]] progressi sunt.
===Regna hellenistica===
*In [[Palaestina]] mense Iunio [[pugna ad RaphiumRaphiam]] prope [[Gaza|Gazam]] commissa [[Antiochus III Magnus|Antiochus III]] a [[Ptolemaeus IV (rex Aegypti)|Ptolemaeo IV]] victus est atque e Coele Syria recessit. Mox condiciones pacis petiit et a rege Aegypto parum bellandi cupido facile accepit.
*Colloquio ad [[Naupactus|Naupactum]] habito condiciones pacis ratae sunt inter [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippum]], [[Macedonia antiqua|Macedonum]] regem, et [[Foedus Achaicum]] ex una parte et [[Foedus Aetolicum]] ex altera, ita ut omnes quae haberent retinerent. Philippus enim, quamquam paene iam victor, rebus Italicis vacare nec bellis Graecorum inter se impediri cupiebat.