Quantum redactiones paginae "217 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 4:
[[Fasciculus:Battle of lake trasimene.gif|thumbnail|Ad Trasumenum pugna.]]
*Hieme milites [[Hannibal|Hannibalis]] frigoribus et tempestatibus vexati sunt. Omnes elephanti praeter unum perierunt.
===Secundum bellum Punicum===
*Vere ineunte Hannibal per paludes, quod illud iter hostibus maxime inexpectatum videbatur, in [[Etruria|Etruriam]] invasit, adversus exercitum [[Gaius Flaminius|Flaminii]] [[consul|consulis]] iter faciens qui ad [[Arretium]] missus erat. In quo itinere Hannibal usum oculorum alterius ob inflammationem amisit.
* [[21 Iunii]] - [[Proelium apud Trasimenum Lacum|Proelio apud Trasimenum Lacum]] [[Imperium Romanum|Romani]] ab [[Hannibal]]e victi sunt. Quindecim milia militum cum ipso [[Consul|consule]] [[Gaius Flaminius|Gaio Flaminio]] occisi, reliqui capti sunt, quorum Romanos quidem in custodia retinuit Hannibal cum ceteros socios benigne adlocutus in patriam dimitteret dicens ideo se in Italiam venisse ut Italicos dominatione Romana liberaret.
Line 11 ⟶ 12:
* Frumento ceterisque necessariis rebus undique collectis Hannibal in [[Lucania]] hiemavit.
*'''In Hispania''' navali proelio circa [[Hiberus|Hiberi]] ostium commisso Romani victores fuere. Tunc senatus [[Publius Cornelius L.f. Scipio|Publium Scipionem]] viginti navium longarum classi praefectum in Hispaniam misit, una cum fratre [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Gnaeo]] bellum cum Hamilcare gesturum. Eo anno duo fratres primum Hiberum flumen transiere atque usque ad [[Saguntum]] progressi sunt.
===Regna hellenistica===
*In [[Palaestina]] mense Iunio pugna ad Raphium commissa [[Antiochus III Magnus|Antiochus III]] a [[Ptolemaeus IV (rex Aegypti)|Ptolemaeo IV]] victus est atque e Coele Syria recessit. Mox condiciones pacis petiit et a rege parum belli cupido accepit.
*Colloquio ad Naupactum habito condiciones pacis ratae sunt iner [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippum]], [[Macedonia antiqua|Macedonum]] regem, et [[Foedus Achaicum]] ex una parte et [[Foedus Aetolicum]] ex altera, ita ut omnes quae haberent retinerent. Philipus enim, quamquam paene iam victor, rebus Italicis vacare nec bellis Graecorum inter se impediri cupiebat.
 
== Nati ==