Quantum redactiones paginae "Essentialismus" differant

Content deleted Content added
111.1
 
m Nexus
Linea 2:
[[Fasciculus:Galileo.arp.300pix.jpg|upright=0.7|thumb|[[Galilaeus Galilaei]] essentialismo repugnavit.]]
[[Fasciculus:Karl Popper.jpg|upright=0.7|thumb|[[Carolus Popper]] notionem [[realismus|realismi]] in essentialismo et realismi proprii fidit.]]
'''Essentialismus''' est [[fides|opinio]] quae, pro una [[entitas|entitate]] certa (sicut [[animal]], grex hominum, res corporea, [[notio (philosophia)|notio philosophica]]), ponit copiam esse attributorum quae necessatates eius [[identitas (philosophia)|identitatis]] et muneris sunt.<ref>Cartwright 1968.</ref> Haec notio in [[cogitatio]]ne [[cultura occidentalis|Occidentali]] in operibus [[Plato|Platonis]] et [[Aristoteles|Aristotelis]] invenitur. [[Idealismus|Idealismus Platonicus]] est prima ratio nota omnes res et notiones [[realitas|realitatem]] essentialem ([[Ratio Formarum|"Notionem" vel "Formam"]]) manifestare, essentiam quae illas res et notiones facit quod sint. [[Categoriae (Aristoteles)|''Categoriae,'']] [[liber]] [[Aristoteles|Aristotelis]], proponit omnes res esse quod sint ob eorum [[ratio substantiae|substantiam]], hoc est substantiam rem facere quod sit. Necessariae rei qualitates, apud [[Georgius Lakoff|Georgium Lakoff]], qui sententiam Aristotelianam auctoritate gravem summatim describit, sunt "illae proprietates quae rem faciunt quod sit, et sine quibus ''illud'' rei genus non possit."<ref>[[Anglice]] "those properties that make the thing what it is, and without which it would be not ''that'' kind of thing."</ref><ref>Janicki 2003:274.</ref> Haec sententia a [[non essentialismus|non essentialismo]] discrepat, qui affirmat, de ullo entitatis genere dato, non esse ullas [[ratio proprietatum|proprietates]]<!--trait theory--> certas quas entitates illius generis habere debent.
 
Essentialismus ab initio controversus est. [[Socrates]] [[Plato]]nis iam informationem notionis interrogate cum in [[dialogus|dialogo]] ''[[Parmenides (Plato)|Parmenide]]'' ponit nos, si accipiamus notiones talium rerum ut [[pulchritudo]] et [[iustitia]] (omnis res pulchra vel actio iusta huic ideae aliqua intersint ut pulchrae vel iustae sint), accipere debemus "existentiam singularum formarum [[pilus|pili]], luti, et sordum."<ref>[[Anglice]]: "existence of separate forms for hair, mud, and dirt."</ref><ref>[http://plato.stanford.edu/entries/plato-parmenides/ "Plato's Parmenides,"] ''Stanford Encyclopedia of Philosophy'' (Stanford University, 2007–2011).</ref> In [[biologia]] et aliis [[scientia naturalis|scientiis naturalibus]], essentialismus fundamenta iecit rationis [[taxonomia]]e, saltem donec aevum [[Carolus Darwin|Caroli Darwin]];<ref>Ereshefsky 2007:8.</ref> accuratae autem partes et gravitas essentialismi in [[biologia]] iam materia disceptionis sunt.<ref>Hull, "Essentialism in Taxonomy" passim.</ref> In [[studia generis|studiis generis]], essentialismus (propositio fundamentalis [[homo|homines]] et [[mulier]]es esse necessario varios summatim descriptus) materia contentionis manet. Essentialismus magni momenti fuit in progressu rationum scientificarum quae ad [[scientia phyletica|scientiam phyleticam]] et constructionem categoriarum variarum generum hominum variorum duxerunt. Essentialismus scientificus ad evolutionem notionum hodiernarum [[phyle|generis]] duxit ob desiderium pertinax rationis [[Proteus|proteanae]] quae enodare potest omnes [[vita]]e formas in [[tellus|orbe terrarum]] quae essentiam [[vis]] vitalis enodare possunt.