Quantum redactiones paginae "Sempronia (Decimi Bruti uxor)" differant

Content deleted Content added
Non stipula: fons?
textum principalem e de:wiki addidi
 
Linea 1:
{{Non stipula}}
{{Videdis|Sempronia}}
'''Sempronia''' fuit [[uxor]] [[Decimus Iunius Brutus (consul 77 a.C.n.)|D. Iunii Bruti]] qui consul anno 77 a.C.n. meruit et mater [[Decimus Iunius Brutus Albinus|D. Bruti]] tyrannicidae. Annis [[64 a.C.n.|64]] et [[63 a.C.n.]] [[Catilinae coniuratio]]nem participavit. Fons principalis de rebus a Sempronia gestis est [[Gaius Sallustius Crispus|Sallustii]] opus de coniuratione:
:Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora conmiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret haud facile discerneres; libido sic adcensa ut saepius peteret viros quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat: Luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum: Posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.<ref>[[Gaius Sallustius Crispus|Sallustius]], ''[[Catilinae coniuratio (Sallustius)|Catilinae coniuratio]]'' 25.1-25.5</ref>
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
[[Categoria:Romani antiqui]]