Quantum redactiones paginae "Interpres" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 10:
 
Iam Graeci et Romani antiqui impendio interpretibus usi sunt cum exteris nationibus agentes.<ref>Snellman 1914-1919; Klingmüller 1916; Rotolo 1972; Lochner von Hüttenbach 1979; Rochette 1995.</ref> Hac in commentatione de linguarum, et quidem orationum diversis linguis habitarum, interpretibus tractatur, quippe qui soli hodie institutione professionali fruantur.
 
== De interpretandi modis ==
Interpretes orationum duobus potissimum modis partes suas peragunt. Alii enim versionem in ipso temporis articulo faciunt, quae '''interpretatio simultanea''' appellari potest, alii autem '''interpretatione consecutiva''' utuntur.
 
=== Modus simultaneus ===
Hic interpres — usitate de duobus saltem interpretibus agitur, quorum unus interpositis 30 maxime minutis in vicem modo curam agit, modo quiescit — simul atque orator suum circuitum verborum dixit, interpretationem ilico subiungit. Quia eodem fere tempore auscultatio, interpetatio, pronuntiatio fiunt, praetereaque expositio rerum difficilium argutiis oratoriis saepe involuta est, opus est institutione animum et mentem conformanti, quae studia linguistica usui et exercitationi misceat.