Quantum redactiones paginae "Franciscus Petrus Schubert" differant

Content deleted Content added
Linea 84:
Primo illo anno duae Schuberti [[Opera (musica)|operae]] exhibitae sunt: [[Singspiel]] ''[[Die Zwillingsbrüder]]'' ('Fratres gemini') die [[14 Iunii]] in [[Theater am Kärntnertor]] et ''[[Die Zauberharfe]]'' ('Psalterium magicum') die [[19 Augusti]] in [[Theater an der Wien]]. Ad id temporis opera maiora, [[missa|missis]] exceptis, non nisi a symphoniacis idioticis edita erant, sed non prius quam Vogl canticum nomine "Erlkönig" publice cecinerat, redemptor [[Antonius Diabelli]] adduci potuit, ut quaedam Schuberti opera in lucem edidit.
 
Ab anno [[1821]] fuit in amicitia cum [[Mauritius de Schwind]]. Schubert interdum denuo apud Schober amicum habitavit, ut puta anno [[1822]] in Göttweiger Hof (domus [[Abbatia Gottwicensis|Abbatiae Gottwicensis]]), ubi [[Symphonia 8 (Schubert)|symphoniam octavam]] (D. 759) "Imperfectam", quae dicitur, [[Wanderer-Fantasie]] (D. 760), et alia opera creavit.
 
Successu rerum confirmatus Schubert nunc, ut per musicam scaenicam nomen assequeretur, nisus est, spe autem deiectus est. Et opus [[Alfonso und Estrella]], inter mensem Septembrem anni [[821]] et Februarium [[1822]] conscriptum, et ''[[Die Verschworenen]]'' (mense Aprili [[1823]]) a theatro reiecta, ''[[Fierrabras]]'' (autumno [[1823]]) post primas tentationes reprobata sunt. Musica [[fabula]]e "[[Rosamunde]]" ab [[Helmina de Chézys]] scriptae bene quidem accepta, [[fabula scaenica]] ipsa autem non nisi bis praebita est.