Quantum redactiones paginae "Arbeia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
de scriptura RIB 1065
Linea 1:
'''Arbeia''' fuit [[castra]] [[Imperium Romanum|Romana]], anno circiter 120 eodem loco posita ubi stant hodie suburbia urbis [[Anglia|Anglicae]] [[South Shields]] comitatus olim [[Dunelmensis comitatus|Dunelmensis]]. Mox prope Arbeia constructum est [[Vallum Aelium]] quo [[Britannia (provincia Romana)|provincia Britannia]] a populis septentrionalibus separabatur. Castra saeculo V derelicta moxque delapidata hodie partim reconstructa sunt, nomine ''Arbeia Roman Fort and Museum''.
 
In [[museum|museo]] ostentantur sepulcra ibi reperta [[Regina (Catuvellauna)|Regina]]e, origine [[Catuvellauni|Catuvellaunae]], quae olim serva fuerat, deinde liberta et uxor [[Barates|Baratae]] [[Palmyra|Palmyreni]] vexillarii, et Victoris, origine [[Mauri|Maurus]], liberti [[Numerianus (Astur)|Numeriani]] equitis [[Astures|Asturis]].
 
== Bibliographia ==
* "Arbeia" in {{Rivet}} p. 256
* "South Shields" in {{TIR BS}} p. 71
 
== Vide etiam ==
*[[RIB 1065]]
 
== Nexus externi ==