Quantum redactiones paginae "Res novae Texanae" differant

Summarium vacuum
m
{{in progressu}}
[[Fasciculus:Campaigns_of_the_Texas_Revolution.jpg|thumb|upright=1.5|Tabula proeliorum rerum novarum Texianarum]]
'''Res novae Texianae''' (a die [[2 Octobris]] [[1835]] ad diem [[21 Aprilis]] [[1836]] actae) fuerunt seditio in [[Texia Mexicana|Texia provincia Mexicana]] a colonis plerumque ex [[CFA|Civitatibus Foederatis]] oriundis adversus [[res publica Mexicana centralista|rem publicam Mexicanam centralistam]] mota. Bellum mense Octobre anni 1835 ortum est post decennium certaminum inter administrationem Mexicanam et crescentem advenarum ex CFA gregem. [[Texiani]] (coloni Anglice loquentes) inter se discrepebant, aliis libertatem, aliis reditum [[constitutio Mexicana anni 1824|constitutionis anni 1824]] optantibus. Dum legati in [[Consultatio (Texia)|Consultatione]] (re publica ad tempus creata) belli casús disputant, Texiani cum multis voluntariis novis ex CFA venientibus parva praesidia militum Mexicanorum ad mensem Decembrem anni 1835 vicerunt.
Legati in Consultatione libertatem declarare recusaverunt, novam rectionem ad tempus instituens, cuius dissensiones ad impotentem rem publicam duxerunt. Consilium expeditionis in [[Matamoros]] faciendae voluntarios et commeatús a novo exercitu Texiano subduxit. Mense Martio anni 1836, [[Conventus anni 1836|secundus conventus civilis]] libertatem declaravit et rectores novae [[res publica Texiana|rei publicae Texianae]] elegit.
 
Mexici honorem vindicare cupiens, praeses [[Antonius López de Santa AnaAnna]] se Texiam recepturum esse spopondit. Exercitus Operationum Texiam medio mense Februario 1836 intravit et Texianos invenuit omnino imparatos. Dux Mexicanus [[Josephus de Urrea]] auxilia in [[expeditio Goliad|expeditione Goliad]] sursum secundum litum duxit, omnes milites Texianos in via vicens et maximam partem eorum qui se dederunt necans. Santa AnaAnna legionem ad [[Sanctus Antonius (Texia)|Sanctum Antonium de Béxar]] duxit, ubi praesidium Texianum in [[pugna Alamensis|pugna Alamensi]] vicit, fere omnes defensores interficiens.
 
Mensem sequentem exercitus Texianus nuper creatus, Samuele Houston duce, se ad fines Ludovicianas recepit, paganis territis cum exercitu fugientibus; hic eventus "''Runaway Scrape''" (angustiae fugae) appellatur. Die 31 Martii Houston moram in Groce's Landing ad [[flumen Brazos]] fecit, ubi Texiani duas hebdomades duram disciplinam militarem acceperunt. Nunc Santa Anna imprudens copias suas in partes etiam minores divisit. Die 21 Aprilis exercitus Houston subitam incursionem in Santa Anna aciemque eius fecit in [[proelium San Jacinto|proelio San Jacinto]]. Texiani Mexicanos in fugam dissipaverunt et multos qui se dare conati sunt occiderunt. Santa Anna obses factus est et pro vita sua exercitum Mexicanum se ad meridiem trans [[flumen Grande]] (fluemn Bravo del Norte) recipere iussit. Mexicum rem publicam Texianam agnoscere noluit, et certamina incertis temporibus in annos 1840 permanserunt. Postquam Civitates Foederatae anno 1845 Texiam 28am civitatem in dicionem suam redegerunt, [[bellum inter Mexicum et Civitates Foederatas]] commotum est.
 
== Bibliographia ==
25 013

recensiones