Aperire sectionem principem

Mutata

error citationis
 
==Descriptio==
Mare Rossianum ab [[Iacobus Clark Ross|Iacobo Ross]] anno [[1841]] inventum est. Ad [[occidens|occidentem]] iacet [[Insula Rossiana]], cui est [[mons ignifer]] [[Mons Erebus]], ad [[oriens|orientem]] [[Insula Rooseveltiana (Antarctica)|Insula Rooseveltiana]]. Pars [[meridies|australis]] a [[Pluteus Glaciei Rossianus|Pluteo Glaciei Rossianus]] tegitur.<ref name="eb">[http://www.britannica.com/EBchecked/topic/510142/Ross-Sea "Ross- Sea"] (''Encyclopaediain Britannica''){{EncyBrit}}.</ref> [[Roald Amundsen]] expeditionem ad [[Polus Australis|Polum Australem]] anno [[1911]] ex [[Sinus Cetaceorum|Sinu Cetaceorum]] coepit, super hunc pluteum sito. Ad occidentem Maris Rossiani, [[Fretum McMurdoense]] est [[portus]] [[aestas|aestate]] plerumque [[glacies|glacie]] liber. Australissima maris pars est [[Litus Gouldianum]], circa ducenta milia a [[Polus Australis Geographicus|Polo Australi Geographico]] situm.
 
[[Nova Zelandia]] adfirmat omnes [[massa terrestris|massas terrestres]] Maris Rossiani in [[iurisdictio]]ne [[Dependentia Rossiana|Dependentiae Rossianae]] patere, sed paucae [[civitas sui iuris|civitates]] non inter eas [[Consortio Populorum|Consortionis Populorum]] hanc postulationem agnoscunt.
[[Flora (summatio)|Flora]] et [[fauna]] existimantur similes eorum [[regio]]num australium Antarcticarum. Praesertim [[aestas|aestate]], [[aqua marina]] abundantiam [[plancton|vitae planctonicae]] sustinet, quae vicissim [[victus]] maiorum [[species (taxinomia)|specierum]] fit, sicut [[piscis|pisces]], [[pinnipedia]], [[cetacea]], [[avis|aves]]que maris et [[litus|litoris]].
 
Litorales maris partes nonnullos feturae locos [[Spheniscidae|Spheniscidarum]] ''[[Pygoscelis adeliae]]'' et ''[[Aptenodytes forsteri|Aptenodytis forsteri]]'' comprehendunt, quae in variis locis circa Mare Rossianum prope litus et in mari aperto observantur.<ref>[http://www.britannica.com/EBchecked/topic/510142/Ross-Sea name="Ross-Seaeb"] (''Encyclopaedia Britannica'').</ref>
 
Maris Rossianum est una ex ultimis [[mare|marium]] partibus in [[tellus|orbe terrarum]] ab [[industria]] humana immotis. Qua pro causa, id paene omnino manet [[pollutio]]ne, [[nimium piscatus]], et introductione [[species invasiva|specierum invasivarum]] liberum.
257 629

recensiones