Quantum redactiones paginae "Mina (pondus)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
Apud populos antiquos Medii Orientis ([[Sumeria|Sumerios]], [[Babylonia|Babylonios]], [[Assyria|Assyrios]], [[Hebraei|Hebraeos]]) '''mina''' erat mensura ponderis, quae per Phoenices ad Graecos transiit ubi quia pracipue in metallis pretiosis pendendis usitabatur etiam moneta rationalis facta est magnarum summarum numerandarum causa. A Graecis res Romam pevenit : nomen non res, quoniam Romani libris non minis numerare solebant nisi cum Graecis fontibus utebantur.
 
Apud Graecos antiquos mina centum [[Drachma|drachmas]] pendens ac valens. Sexaginta minae in uno [[talentum|talento]] esse solebant. Graeci minam a populis semiticis Medii Orientis mutuati sunt, ubi mina sexaginta [[siclus|siclos]] pendebat valebatque.