Quantum redactiones paginae "Iohannes Blake" differant

m
Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens 'thumb|Blake in [[Olympia aestiva 2012|Olympiis Londiniensibus anni 2012.]] '''Iohannes''' (vulgo ''Yohan'') '''Blake''' (n...')
 
mNo edit summary
'''Iohannes''' (vulgo ''Yohan'') '''Blake''' (natus [[26 Decembris]] [[1989]] [[St. James (Iamaica)|St. James]] in [[Iamaica]]) est atheta Iamaicanus, qui [[cursus brevis|cursu brevi]], nominatim 100 et 200 metrorum cursibus certat.
 
In [[Olympia aestiva 2012|Olympiis Londiniensibus]] anno [[2012]] nomismata argentea et in 100 et 200 metrorum certaminibus vicit, cum compatrinus [[Usain Bolt]] aureis nomismatibus utriusque certaminis afficeretur. Iisdem in Olympiis Blake, Bolt, [[Michael Frater]] atque [[Nesta Carter]] nomisma aureum in [[cursus alternus 4 x 100 metrorum|cursu alterno 4 x 100 metrorum]] optimo tempore huiusce certaminis totius mundi (36,84 secundorum) vicerunt.
 
Anno ante in certaminibus mundanis [[ludus gymnicus campestris|ludorum campestrium]] in [[Daegu]] [[Res publica Coreana|Coreae medianae]] habitis Blake nomisma aureum ex certamine 100 metrorum reportavit; quod quidem sine dubio partim eo fiebat, quod Usain Bolt, quia praemature currere inceperit, repudiaretur.
5 506

recensiones