Quantum redactiones paginae "Iohannes Hus" differant

Content deleted Content added
→‎Mors: verba ultima
Linea 26:
In ipsa captivitate Iohannes Hus multas epistolas et scripta occulte suis scribebat amicis in Constantia praesentibus, quae scripta et ad Bohemiam caute destinabantur. Ab ipsis quoque suis amicis et fautoribus vice versa scriptis et epistolis consolatoriis recreabatur et ad standum viriliter in eius proposito confirmabatur. Has autem epistolas custodes certi carceris muneribus amicorum Iohannis Hus subarati caute et circumspecte ipsis fautoribus Magistri Iohannis praesentabant et insuper ipsorum epistolas ipsi Magistro Iohanni sub ferculis aliquibus abscondendo mirabiliter porrigebant. Ibidem etiam ad vota amicorum et aliquorum carceris custodum septem tractatulos, quamvis libris carens, scripsit, puta ''De mandatis Dei et oracione dominica'', item ''De peccato mortali'', item ''De cognicione Dei'', item ''De tribus hostibus hominis et septem peccatis mortalibus'', item ''De penitencia'', item ''De matrimonio'', item ''De sacramento corporis et sanguinis Domini''.<ref name="Vavrinec"/><ref>[http://www.collegium-carolinum.de/bibliothek/arbeitsbibliographien/hussitismus/quellen-handbuecher.html Opera magistri Iohannis Hus (www.Collegium-Carolinum.de)]</ref>
 
Tamen Iohannes Hus post tres audientias coram concilio die 6 Iulii [[1415]] per concilium Constanciense [[Poena capitalis|ad mortem]] est sententiatus. Quem ab officio sacerdotali in publica ipsius concilii sessione degradatum spirituales tradunt brachio seculari. Qui extra civitatem Constanciensem eductus in quodam prato columne in modum asseris spissi factae catenis ac funibus alligatus ac fasciculis straminum et lignorum circumseptus est. Tunc venit ad Iohannem Hus marsalcius [[Sacrum Romanum Imperium|imperii]] Happe de Poppenheim et adhortabatur eum, ut coservet vitam incolumem, et ut praedicata olim per se et dicta sua abiuret ut revocet. Hus negavit.<ref name="Petr"> Petri de Mladenowic Relatio de Mag. Johannis Hus causa, in: Franciscus Palacký (ed.), Documenta Mag. Johannis Hus, Pragae 1869, [http://147.231.53.91/src/index.php?s=v&cat=49&bookid=257&page=339 pag. 323.]</ref> Carmen autem ''"Christe, fili dei vivi, miserere mei"'' laete decantante ignis est consumptus. Post cuius incineracionem, ne reliquie eius remanerent, etiam cinis ipse in [[Rhenus|Rhenum flumen]] ibidem de vicino fluens est proiectus.<ref name="Vavrinec"/> Anno 1416 combustus est Constantiae etiam Hussi socius [[Hieronymus Pragensis]]. [[Reformatio Bohemica|Christiani Bohemici]] illos deinde sicut sanctos martyres veneraverunt.
 
{{Citatio|1= Deus mihi testis est, quod ea, quae false mihi ascribuntur, per falsos testes mihi imposita, numquam docui nec praedicavi, sed de principali intentione meae praedicationis et omnium aliorum meorum actuum vel scriptorum exstitit, ut solum homines retrahere possem a peccatis; in ea vero evangelii veritate, quam scripsi, docui et praedicavi ex dictis et ex positionibus sanctorum doctorum hodie laetanter volo mori. |2= Iohannes Hus |3= verba ultima ante combustionem secundum relationem Petri de Mladonovic, 6 VII 1415<ref name="Petr"/>}}
 
== Opera selecta ==