Quantum redactiones paginae "Iohannes Hus" differant
Content deleted Content added
Linea 22:
=== Mors ===
Die 18 Octobris 1414 [[Sigismundus Luxemburgicus|Sigismundus]], rex [[Sacrum Romanum Imperium|Romanorum]] et [[Hungaria]]e, Iohannem Hus ad [[Oecumenicum Concilium|concilium]] [[Concilium Constantiense|Constantiense]] invitavit et ei fidem publicam dedit. Hus venit in Constantiam sub salvo regis Sigismundi conductu die 3 Novembris 1414.
In ipsa captivitate Iohannes Hus, ''"virilem habens animum, mori potius eligebat quam cleri pestiferi scelerum enormitates approbare"'',<ref name="Vavrinec"/> multasque epistolas et scripta occulte suis scribebat amicis in Constantia praesentibus, quae scripta et ad Bohemiam caute destinabantur. Ab ipsis quoque suis amicis et fautoribus vice versa scriptis et epistolis consolatoriis recreabatur et ad standum viriliter in eius proposito confirmabatur. Has autem epistolas custodes certi carceris muneribus amicorum Iohannis Hus subarati caute et circumspecte ipsis fautoribus Magistri Iohannis praesentabant et insuper ipsorum epistolas ipsi Magistro Iohanni sub ferculis aliquibus abscondendo mirabiliter porrigebant. Ibidem etiam ad vota amicorum et aliquorum carceris custodum septem tractatulos, quamvis libris carens, scripsit, puta ''De mandatis Dei et oracione dominica'', item ''De peccato mortali'', item ''De cognicione Dei'', item ''De tribus hostibus hominis et septem peccatis mortalibus'', item ''De penitencia'', item ''De matrimonio'', item ''De sacramento corporis et sanguinis Domini''.<ref name="Vavrinec"/><ref>[http://www.collegium-carolinum.de/bibliothek/arbeitsbibliographien/hussitismus/quellen-handbuecher.html Opera magistri Iohannis Hus (www.Collegium-Carolinum.de)]</ref>
Tamen Iohannes Hus a concilio [[haeresis|haereticus]] iudicatus, [[poena capitalis|morte damnatus]], die 6 Iulii [[1415]] combustus est, ac cineres eius in [[Rhenus|Rhenum flumen]] proiecti sunt. Anno 1416 combustus est Constantiae etiam Hussi socius [[Hieronymus Pragensis]]. [[Reformatio Bohemica|Christiani Bohemici]] illos sicut sanctos martyres veneraverunt.
== Opera selecta ==
|