Quantum redactiones paginae "Iohannes Hus" differant

Content deleted Content added
citatio appellationis
Linea 18:
 
Anno 1412 papa [[Ioannes XXIII (antipapa)|Iohannes XXIII]] contra Ladislaum, regem Neapolitanem, bellum decernens plenarium peccatorum remissionem indulsit iis, qui ad tuendam ecclesiam arma iuduerent. Itaque etiam in Praga [[Indulgentia|indulgentiae]] emebantur, quod Hus condemnabat. Tres homines laici, Hussi auditores, Iohannem papam Antichristum esse publice magna voce clamaverunt et sunt a senato Civitatis antiqua Pragensi supplicio affecti. Populus deinde corpora eorum per omnes urbis ecclesias detulit clamans: ''"Isti sunt sancti, qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt."'' Exin cadavera in sacrario Betlehem a Iohanne Hus sepulta sunt quasi martyrum reliquiae.<ref>[http://147.231.53.91/src/index.php?s=v&cat=11&bookid=280&page=133 Aeneas Silvius Piccolomini (papa Pius II), Historica Bohemica, in: Fontes rerum Bohemicarum VII, p. 133.]</ref> Eodem anno excommunicatus est Hus et deinde papa Iohannes declaravit etiam interdictum super totam civitatem Pragensem. Die autem 18 Octobris 1412 Iohannes Hus appellavit Iesum Christum.<ref>[http://etfuk.sweb.cz/hus.htm Magistri Ioannis Hus Appellatio ad Supremum Iudicem]</ref> Appellatio eius ad ''supremum Iudicem'' notabilis est, quia Hus non papam seu [[Oecumenicum concilium|concilium oecumenicum]] sed ipsum Iesum Christum declaravit capitem ecclesiae esse. Post hanc appellationem discessit Pragam.
 
{{Citatio|1= Ego Johannes Hus de Husinecz, magister in artibus et sacre theologie baccalarius formatus alme universitatis studii Pragensis, presbiter et predicator confirmatus ad capellam nunccupatam Betlehem, hanc appellacionem offero Ihesu Christo, iudici iustissimo, qui noscit, protegit et iudicat, manifestat et premiat indefectibiliter cuiuslibet hominis iustam causam. |2= Iohannes Hus |3= Appellatio ad Supremum Iudicem, 18 X 1412}}
 
=== Mors ===