Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius" differant

 
==Cursus honorum==
Cornelius anno [[389 a.C.n.]] primum [[tribunus militum consulari potestate]] fuit. Collegae eius tum [[Lucius Valerius L.f. Poplicola]], [[Lucius Verginius Tricostus (tribunus militum 389 a.C.n.)|Lucius Verginius Tricostus]], [[Aulus Manlius T.f. Capitolinus]], [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Lucius Postumius Albinus Regillensis]] fuerunt. Eo anno tribuni militum infeliciter contra [[Galli|Gallos]] certaverunt. De pace cum duce Gallorum [[Brennus|Brenno]] agere coacti sunt. Tum Brennus illam vocem famosam "''[[Vae victis]]!''" exclamavisse dicitur<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, VI 1V,48.</ref>.
 
Anno [[385 a.C.n.|385]] iterum tribunus electus est atque cum eo [[Lucius Papirius Cursor (tribunus militum anno 387 a.C.n.)|Lucius Papirius Cursor]], [[Aulus Manlius T.f. Capitolinus]], [[Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus]], [[Lucius Quinctius Cincinnatus (tribunus militum 386 a.C.n.)|Lucius Quinctius Cincinnatus]], [[Gnaeus Sergius Fidenas Coxo]]. Eo anno bellum contra [[Volsci|Volscos]] continuatum est, [[Latini]] et [[Hernici]] defecti sunt. Praeterea [[Marcus Manlius T.f. Capitolinus]] damnatus est, quod regnum [[Roma]]e appettissetappetisset<ref>op.cit. VI XI</ref>.
 
==Nexus externi==