Quantum redactiones paginae "Vae victis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Vae victis''' est locutio Latina hodieque in usu apud homines litteratos qua significatur si quis in hostis potestatem quondam venerit, eum nec quicquam iuris retinere et quaecumque victori libebit passurum esse. Traditio historica haec verba non in ore Romani viri sed ducis [[Galli|Gallici]] ponit : puduit enim Romanos talia adagia vim iuri praevertentia sibi adserere quamquam similia saepe fecerunt.
==Fabula==
Anno [[390 a.C.n.]] Galli proelio ad Alliam commisso victores urbem Romam praeter [[Capitolium]] occuparunt. Ut urbem sibi redderent Romani de certo pretio cum hostibus convenere. Dux Gallicus trutinam auri pendendi causa adfert : cum autem ponderibus iniquis iustoque gravioribus uteretur legati Romani de iniuria sibi facta querebantur. Tum audaciam eorum indignans Brennus (sic dux Gallicus a Romanis nominabatur) et gladium et vaginam et balteum in lancem insuper posuit dicens : "Vae victis". Et Romanos pondus auri tertia parte auctum pendere oportuit.
==Fontes==
*[[Dionysius Halicarnassensis]], libro tertio decimo ''Antiquitatum Romanarum'' frg. IX.