Quantum redactiones paginae "Res novae Texanae" differant

+
(+)
 
Legati in Consultatione libertatem declarare recusaverunt, novam rectionem ad tempus instituens, cuius dissensiones ad impotentem rem publicam duxerunt. Consilium expeditionis in [[Matamoros]] faciendae voluntarios et commeatús a novo exercitu Texiano subduxit. Mense Martio anni 1836, [[Conventus anni 1836|secundus conventus civilis]] libertatem declaravit et rectores novae [[res publica Texiana|rei publicae Texianae]] elegit.
 
Mexici honorem vindicare cupiens, praeses [[Antonius López de Santa Ana]] se Texiam recepturum esse spopondit. Exercitus Operationum Texiam medio mense Februario 1836 intravit et Texianos invenuit omnino imparatos. Dux Mexicanus [[Josephus de Urrea]] auxilia in [[expeditio Goliad|expeditione Goliad]] sursum secundum litum duxit, omnes milites Texianos in via vicens et maximam partem eorum qui se dederunt necans. Santa Ana legionem ad [[Sanctus Antonius (Texia)|Sanctum Antonium de Béxar]] duxit, ubi praesidium Texianum in [[pugna Alamensis|pugna Alamensi]] vicit, fere omnes defensores interficens.
 
== Bibliographia ==
25 116

recensiones