Quantum redactiones paginae "Titus Menenius Agrippae f. Lanatus" differant

No edit summary
 
==Cursus honorum==
Anno [[477 a.C.n.]] unuauna cum [[Gaius Horatius M.f. Pulvillus|Gaio Horatio Pulvillo]] consul creatus esset. Hic cum in [[Volsci|Volscos]] exercitum duceret, Menenius Etruscos agressus est, sed pugna ad [[Cremera]]m flumen male pugnatum est et amissis multis viris - inter quos et [[Kaeso Fabius K.f. Vibulanus]] et [[Marcus Fabius K.f. Vibulanus]] consulares fuerunt, hostis ad urbem accessit, etiam [[Ianiculum]] occupavit. Nisi Horatius auxilio collegae venisset, Veientes Romam expugnavissent<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, II 51</ref>. Itaque Menenius anno proximo a [[tribunus plebis|tribunis plebis]] [[Quintus Considius|Quinto Considio]] et [[Titus Genucius|Tito Genucio]] propter cladem acceptam accusatus est. Quamquam mediocri tantum multa damnatus, tamen aegritudine ex ignominia orta mox vita decessitt<ref>Titus Livius, ab urbe condita, II 52, 3-5. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. ''Ant. Rom.'' IX,27.</ref>.
 
==Notae==