Quantum redactiones paginae "Draco" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 10:
== Etymologica ==
 
Vocabulum latinum ''draco'' de [[Graece|graeco]] ''δράκων'' (drakon) ductum est. Cuius vocis significationem originariam apprehendemus, cum ad eius basim recurrerimus, i. e. ad [[verbum]] temporale ''δέρκεσθαι'' (derkestai). De ea ratione legimus apud [[Bruno Snell]] <ref>Bruno Snell, ''Die Entdeckung des Geistes''. Gottingae Vandenhoeck & Ruprecht 1975, P. 13 s.</ref> eo vocabulo perantiquo inusitatoque in sermone — ut ita dicam — pedestri aspectum oculorum dracontis exprimi. Minime autem, ut ait Snell, ''draco'' dicitur de bona vel longinqua acie oculorum, sed eo sensu, de quo [[Caesar]] <ref>Caesar, ''de bello Gallico'' 1,39,1</ref> dixit Gallos ''ne [...] aciem (quidem) oculorum ferre potuisse''. Et Homerus et Pindarus aliique poetae vocabulo ''dracon'' ea mente usi sunt, ut actum proprium acute cernendi animalium variorum - necnon hominum - denotarent; puta in fabulis lepus a draconte aspectus terrore subito in paralysin depressus torpet.<ref>Similia in lingua theodisca - et fortasse non solum in ea - animadvertuntur: verbum ''blicken'' primo sensu non ''sehen'' significat, sed (ut in ''[[Deutsches Wörterbuch]]'' [[fratres Grimm|fratrum Grimm]] reperio) ''fulgere, nitere''.</ref>
 
== Varia genera ==