Quantum redactiones paginae "Esko Valtaoja" differant

Content deleted Content added
+cat
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Esko Valtaoja 2.jpg|thumb|Valtaoja anno [[2010]].]]
'''Esko Jorma Johannes Valtaoja''' (natus [[20 Iunii]] [[1951]] in [[Kemi]] [[Lapponia (Finnia)|Lapponiae]]) est [[Finnia|Finnicus]] [[astronomia|astronomus]], scriptor et professor astronomiae apud [[Universitas Turkuensis|Universitatem Turkuensem]], qui etiam [[Tuorlan observatorioobservatorium|observatorioniobservatorio Tuorlae]] praefuit. Usque ad annum [[2015]] libros quattuor, qui ut puta ad astronomiam, [[astrobologia]]m, [[tempus futurum]] spectant, scripsit. Cum [[Iohannes Pihkala|Iohanne Pihkala]] episcopo etiam duos exaravit libros, in quibus hi per epistulas de scientiae cum religione necessitudine disserunt.
 
Valtaoja plane laudatur, quod res vel difficilliores ita, ut etiam harum rerum imperiti intellegere possint, tractare solet. Quippe qui anno [[2002]] praemium ''Tieto-Finlandia'' ob librum ''Kotona maailmankaikkeudessa'' (fere ''Domi in [[universum|universo]]'') accepit - quo praemio quotannis scriptor egregius scientificus afficitur.