Quantum redactiones paginae "Concordatum Wormatiense" differant

Content deleted Content added
pag. auxi et mutavi
No edit summary
Linea 4:
 
Verba concordati Wormatiensis sunt:
 
PRIVILEGIO CALIXTI PAPAE SECUNDI
 
[1] Ego [[Callistus II|Calixtus]] episcopus servus servorum Dei tibi dilecto filio [[Henricus VI (imperator)|H.]] Dei gratia [[Sacrum Romanum Imperium|Romanorum imperatori augusto]] concedo electiones [[episcopus|episcoporum]] et [[abbas|abbatum]] [[Germania|Teutonici regni]], qui ad regnum pertinent, in praesentia tua fieri, absque [[simonia]] et aliqua violentia;
Line 11 ⟶ 13:
[5] De quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi praetabo.
[6] Do tibi veram pacem et omnibus, qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiae.
 
PRECEPTUM HEINRICI QUINTI IMPERATORIS.
 
ln nomine sanctae et individuae trinitatis Ego, Heinricus Dei gratia Romanorum Imperator augustus, pro amore dei et sanctae Romanae ecdesiae et domini Papae Calixti, et pro remedio animae meae dimitto deo et sanctis dei apostolis Petro, et Paulo, sanctaeque catholicae ecclesiae, omnem investituram per anulum et baculum, et concedo in omnibus ecclesiis quae in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem et liberam consecrationem. Possessiones et regalia beati Petri quae a principio huius discordiae usque ad hodiernam diem sive tempore patris mei sive etiam meo ablata sunt, quae habeo, eidem sanctae Romanae ecclesiae restituo, quae autem non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. Possessiones etiam aliarum omnium ecclesiarum et principum, et aliorum tam dericorum quam laicorum quae in werra ista amissae sunt, consilio principum vel iusticia quae habeo reddam, quae non habeo ut reddantur, fideliter iuvabo, et de quibus mihi fecerit querimoniam, debitam sibi faciam iustidam. Haec omnia acta sunt consensu et consilio principum. Quorum nomina subscripta sunt; Adelbertus archiepiscopus Mogontinus, F. coloniensis archiepiscopus, H. ratisbonensis episcopus, O. babenbergensis episcopus, B. spirensis episcopus, H. augustensis, G. traiectensis, Ou. constandensis, E. abbas w(u)ldensis, Heinricus dux, Fridericus dux S. dux. Pertolfus dux, Marchio Teipoldus, Marchio Enrelbertus, Godefridus Palatinus, Otto Palatinus comes, Beringarius comes.
 
Ego Fridericus, coloniensis archiepiscopus et archicancellarius recognovi.
 
==Notae==