Quantum redactiones paginae "Liuvigildus (rex Visigothorum)" differant

 
==Bellum contra [[Suevi|Suevos]]==
Postremum bellum [[Suebi|Suevis]] intulit, regnumque eorum in iura gentis suae mira celeritate transmisit (anno [[585]]). Hispania magna ex parte potitus. Nam antea gens Gothorum angustis finibus arctabatur.
 
Liuvigildus rex [[Hispalis|civitatem Hispalensem]] congregato exercitu anno [[580]] obsidet et [[Hermenegildus|rebellem filium]] gravi obsidione concludit, in cuius solatio Miro [[Suevi|Suevorum]] rex ad expugnandum Hispalim advenit ibique diem clausit extremum. Cui Eburicus filius in provincia Gallaeciae in Regnum succedit. Tunc anno [[585]], Audeca in Gallaecia Suevorum regnum cum tyrannide assumit et Siseguntiam relictam Mironis regis in coniugium accepit. Eboricum regno privat et monasterii monachum facit. Liuvigildus Gallaecias vastat, Audecanem regem comprehensum regno privat, Suevorum gentem, thesaurum et patriam in suam redigit potestatem et Gothorum provinciam facit.
 
==Regnum==
16 743

recensiones