Quantum redactiones paginae "Liuvigildus (rex Visigothorum)" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
{{latinitas}}{{Hispania Visigothica}}
[[Imago:Hispania 586 AD.PNG|left|250px|thumb|Regnum Visigothorum anno Liuvigildo defuncto.]]
'''Liuvigilgus''' sive Leovigildus ([[Lingua Gothica|Gothice]]: ''Liwigilds''; rexit [[568]]-[[586]]) fuit [[rex Visigothorum]].
 
==Livigildus contra rebelles==
Liuvigildus adeptus [[Hispania]]e et [[Gallia]]e regnatum, ampliare regnum bello et augere opes statuit. Studio quippe eius exercitus, concordante favore, victoriarum, multa praeclare sortitus est. Cantabros namque iste obtinuit (anno [[581]]), Aregiam iste cepit, Sabaria ab eo omnis devicta est, cesserunt etiam armis illius plurimae rebelles Hispaniae urbes. <ref>''[[Historia Gothorum]]'' [[Isidorus Hispalensis|Isidori]], 49</ref>
*Anno [[573]] - Sabariam ingressus Sappos vastat et provinciam ipsam in suam redigit
*Anno [[574]] - Liuvigildus [[Mons Cantabricus|Cantabriam]] ingressus provinciae pervasores interficit, Amaiam occupat, opes eorum pervadit et provinciam in suam revocat dicionem.
*Anno [[575]] - Aregenses montes ingreditur, Aspidium loci Seniorem cum uxore et filiis captivos ducit opesque eius et loca in suam redigit potestatem.
*Anno [[577]] - Rex Orospedam ingreditur et civitates atque castella eiusdem provinciae occupat post haec integra a [[Visigothi|Gothis]] possidetur Orospeda.
 
==Bellum contra [[Suevi|Suevos]]==
 
==Regnum==
[[Imago:Hispania 586 AD.PNG|left|250px|thumb|Regnum Visigothorum anno Liuvigildo defuncto.]]
Condidit etiam civitates in Hispania, primam quam ex nomine filii [[Recaredus, rex Visigothorum|Recaredi]], [[Recopolis|Recopolim]] nominavit, anno [[578]]. Alteram in finibus Vasconium, [[Victoriacum]] appellata anno [[581]]. In legibus quoque ea quae ab [[Codex Euricianus|Eurico]] incondite constituta videbantur, correxit, plurimas leges praetermissas adiiciens, plerasque superfluas auferens. Rexit autem annos 18, defunctus propria morte [[Toletum|Toleti]].
 
 
==Liovigildus et Catholici==
Anno [[580]], Liuvigildus synodum [[Arianismus|Arianum]] in [[Toletum|Toleto]] convocavit. [[Iohannes Biclarensis]] nobis dicit:
::''[[Liuvigildus] rex in Urbem Toletanam synodum episcoporum [[Arianusmus|sectae Arrianae]] congregat et antiquam haeresim novello errore emendat, dicens de [[Ecclesia Catholica|Romana religione]] ad [[Arianismus|nostram catholicam fidem]] venientes non debere baptizari, sed tantummodo per manus impositionem et communionis perceptione ablui, et gloriam [Deus Pater|patri]] per filium in [[Spirictus Sanctus|spiritu sancto]] dari. per hanc ergo seductionem plurimi nostrorum cupiditate potius quam impulsione, in [[Arianismus|Arrianum dogma]] declinant''<ref>''chronicon Iohannis Biclarensis, vv. 200-207</ref>
 
In catholicos persecutione commota, plurimos [[Episcopus|episcoporum]] exsilio relegavit. Ecclesiarum reditus et privilegia abstulit, multos quoque terroribus in [[Arianismus|Arianam haeresiam]] impulit, sicut Vincentium [[Caesaraugusta]]num, de episcopo apostatam factum.
 
}}
{{ arca finis}}
 
 
== Notae ==
 
<references/>
 
 
 
 
16 743

recensiones