Quantum redactiones paginae "Leopoldus Andrian" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
Anthropologi filius iura studuit et historiam, philosophiam, linguam Theodiscam. Doctoratum in iuribus assecutus est. Opera iuvenis iam genere scribendi et forma excellebant melancholiam [[aesthetica|aestheticae]] tenere mulcentia. Domino Hofmannsthal curae fuit, ut ea apud ''Blätter für die Kunst'', in peridico quodam a [[Stephanus George|Stephano George]] edito, in lucem proferrentur.
 
Anno 1895 a Hofmannsthal inspirata lyrica fabula ''Der Garten der Erkenntnis'' edita est, quae anno 1919 sub titulo originali ''Das Fest der Jugend'' tertiam reeditionem cognovit. Describitur principis filius Erwin, narcissus quidam de capsula totus, quaerens vitae secretum intimum, Putat id inveniri posse in forma "feminae", in amore matris, in pulchritudine, in amplexu alterni inter mundos externum et internum. Eius inceptum male successit: e contrario, nihil capi potest et omnia aliena manent. Huius operis soni somnulenti abstrahentesque adeptis Stephani Georges maximae admirationi erant. Narratiunculae vestigia reperiuntur adhuc in fragmento Hofmannsthalensi ''Andreas'' et in [[mythistoria|fabula Milesia]] ''Die Verwirrungen des Zöglings Törleß'' a [[Robertus Musil|Roberto Musil]] scripta.
 
==Officia legati==