Quantum redactiones paginae "Franciscus Rabelaesus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 7:
'''Franciscus Rabelaesus'''<ref>Ita ipse [[Latine]] scripsit</ref> seu vulgo ''François Rabelais'' (natus circa annum [[1494]]; [[Lutetia]]e mortuus, ut traditur, die [[9 Aprilis]] [[1553]]) fuit [[medicus]] et auctor historiarum satyricarum Francogallice scriptarum.
 
Franciscus Rabelaesus natus est aut [[Chinonium|Chinonii]] in urbe aut in rure circumiacenti, et fortasse, ut fertur, ad villam ''La Devinière'' iuxta [[Sulleium]] [[Tabula administrativa Franciae|praefecturae]] hodiernae [[Andra et Liger|Andrae et Ligeris]]; hanc enim villam possedit pater Antonius Rabelais causidicus. Franciscus in variis monasteriis educatus est et imprimis ad [[Fontanetum Comitis]] ubi linguae Graecae studuit, sed, hoc studio haeretico illis temporibus censo, mox expulsus est et [[Malleacum]] [[Locociacum]]que provinciae [[Pictaviensis]] petivit. Ibi iuxta [[Gotofredus ab Estissaco|Gotofredum ab Estissaco]] episcopum amanuensis vel a secretis meruit atque studia sua consecutus est. Eruditus est fortasse in universitatibus [[Pictavium|Pictaviensi]] sive et [[Lutetia|Parisiensi]] sive et aliis, sed haec res incerta manet. Discipulus in medicina certe inscriptus est [[Universitas Montispessulani|universitatis Montispessulani]] anno [[1530]].
 
Ab anno [[1532]] [[Lugdunum|Lugduni]] habitavit, munus medici exercens, libros satis multos conficiens, inter quos ''[[Aphorismi (Hippocrates)|Aphorismos]]'' [[Hippocrates|Hippocrati]] adscripta. Versionem Latinam [[Nicolaus Leonicenus|Nicolai Leoniceni]], additamentis paucis suis, imprimere iussit (nomine suo praeposito: "ex Franc. Rabelaesi recognitione"), atque eodem tempore textum Graecum e libro manuscripto edidit. Ipse enim hoc opusculum classicum Latine ex editione Leoniceni et Graece e manuscripto suo apud universitatem Monspeliensem anno praecedenti praelegerat. Editionem Latinam patrono Gotofredo ab Estissaco Malleacensi dicavit.