Quantum redactiones paginae "Peruvia" differant

55 octeti amoti ,  4 years ago
m
 
== Geographia Peruviae ==
Peruvia 1 285 220 km² (496  193 miliaria quadrata) tegit, cuius vicini [[Aequatoria]] [[Columbia]]que septemtrione, [[Brasilia]] oriente, [[Bolivia]] austroriente, [[Chilia]] meridie, et [[Oceanus Pacificus]] occidente sunt.
 
[[Andes]] mons ([[Quechice]] ''Antikuna'') parallelus currit,{{dubsig}}<!--Re vera? Mons potest currere?--> civitatem in tres regiones dividens: litus, occidentem versus, quod angusta planities, valde arida exceptis vallibus quae temporaria flumina creant; terram superiorem ([[Hispanice]]: ''sierra''), quae [[Andes|Antisensis]] regio est, non solum oropedio [[Altiplanum|Altiplani]] ([[Quechice]]: ''Qullaw'') inclusis, sed etiam maximo civitatis cacumine, 6768 metrorum (22&thinsp;205 pedum) alto, [[Mons Vascaran|Vascarane]] ([[Hispanice]] ''Huascarán'' ; [[Quechice]] ''Waskaran''); et [[silva imbrica|silvam imbricam]], quae ampla planae terrae extensio, [[silva Amazonica]] tecta et in Orientem patens, est. Fere 60 centesimae civitatis areae (70 milliones hectarearum) intra hanc regionem sitae sunt, quod Peruviae quartam maximam [[silva tropica|silvae tropicae]] aream in mundo, post [[Brasilia]]m, [[Respublica Democratica Congensis|Rempublicam Democraticam Congensem]], et [[Indonesia]]m dat.
 
Pleraque Peruviana [[flumen|flumina]] in Ande orta sunt, et in trium [[sinus hydrographica|sinuum]] unam defluunt. In [[Oceanus Pacificus|Oceanum Pacificum]] defluentia angusta breviaque, solum carptim fluentia, sunt. [[Amazonum flumen|Amazonicae]] accessiones longiores, valde multum aquae habent, et minus angustae sunt postquam de terra superiori exeunt. Flumina in [[Lacus Titicaca|Lacum Titicacam]] ([[Quechice]] ''Titiqaqa qucha'' ; [[Aymarice]] ''Titiqaqa'') fluentia generatim brevia sunt et magnum fluxum habent. Longissima Peruviae flumina sunt inferiora:
{| class="wikitable sortable"
!
85 157

recensiones