Quantum redactiones paginae "Marcus Minucius Augurinus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
==Cursus honorum==
Minucius annis [[497 a.C.n.]] et [[491 a.C.n.]] consulatum ordinarium gessit. Primo consulatu templum [[Saturnus|Saturni]] dedicatum est et [[Saturnalia]] instituta sunt<ref>[[Titus Livius]], ''ab urbe condita'' II 21. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal.]] ''Ant. Rom.'' VI,2.</ref>. Anno 491 consul iterum fuit et in iudicio apud populum pro [[Gaius Marcius Coriolanus|Gaio Marcio Coriolano]] dixit, qui tamquam regnum adfectaret a [[Tribunus plebis|tribunis plebis]] accusabatur. Itaque anno [[488 a.C.n.]] dux legationis fuit a Romanis ad Coriolanum Urbem obsidentem missae fuit ac [[Dionysius Halicarnassensis|Dionysius Halycarnassensis]] longissimam orationem in eius ore posuit<ref>''Ant. Rom.'' VIII,22-28.</ref>, qua eum ad bellum iustis condicionibus pacis componendum hortabatur nec tamen quicquam ab irato et obstinato hoste impetrare potuit. Oratio illa sine dubio a rhetore ficta est.
 
== Notae ==