Quantum redactiones paginae "Gaius Marcius Coriolanus" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
 
==Coriolanus ad usum puerorum narratus==
[[Fasciculus:Woodcut illustration of Veturia and Volumnia confronting Coriolanus - Penn Provenance Project.jpg|thumbnail|300px|Imago quinto decimo saeculo ligno incisa et ùanumanu colorata : Coriolanus a matre uxoreque exoratus. [[Iohannes Boccacius]], ''De claris mulieribus'', editio [[Incunabula|incunabula]] Germanice versa.]]
Octavo decimo saeculo [[Carolus Franciscus Lhomond|abbas Lhomond]] fabulam Coriolani paucis verbis ad usum scholarum ita complexus est :
''''''C. Marcius Coriolanus''' gentis patriciae, a captis Coriolis urbe Volscorum Coriolanus dictus est. Patre orbatus adhuc puer sub matris tutela adolevit. Sortitus erat a natura nobiles ad laudem impetus; sed quia doctrina non accessit, irae impotens, obstinataeque pervicaciae fuit. Cum prima stipendia facere coepisset adolescens, e multis proeliis quibus interfuit nunquam rediit, nisi donatus corona aliove militari praemio. In omni vitae ratione nihil aliud sibi proponebat quam ut matri placeret: cumque illa audiret filium laudari, aut corona donari videret, tum demum felicem se putabat. Ea oblectanda et colenda satiari non poterat. Illa cupiente, uxorem duxit: illius in aedibus cum uxore habitavit.