Quantum redactiones paginae "Thrombosis" differant

Content deleted Content added
Jondel (disputatio | conlationes)
No edit summary
Addidi parva capitula de thrombosis descriptione, signis et periculis.
Linea 1:
'''Thrombosis''' est conformatio coaguli in interiore [[cor]]de vel in vaso [[sanguis|sanguineo]] hominis vivi, saepe in inferioribus [[corpus|corporis]] membris, praesertim in cruribus.
 
=== Descriptio ===
Huiusmodi [[coagulum]] interrumpit [[sanguis|sanguinis fluxum]], et ideo affert [[inflammatio|inflammationem]] et [[dolor|dolorem]]. Sed maximum adest periculum, quando coagulum seligatur atque movetur per fluxum sanguinis ad alias corporis partes. Quod coagulum liberum dicitur embolia. Embolia potest aut [[Cerebrum|cerebro]] adhaerere aut [[pulmo|pulmonibus]] aut [[cor|cordi]] aut alicui organo. Quod si fiet, organum graviter laedetur.
 
=== Signa ===
Haud semper thrombosis habet signa. Haec tamen, quae sequuntur, possunt aliquando observari:
* dolor in cruribus, praesertim in sura. Qui dolor aliquando descendit ad pedes necnon ad talos.
 
* sensus cremationis in loco a morbo affecto.
 
* mutatio coloris cutis in loco a morbo affecto. Cutis potest fieri rubra vel caerulea.
 
* inflammatio (edema) cruris a morbo affecti.
 
===Causae===
Thrombosis causae sunt praesertim tres:
 
#* Compositio ipsius sanguinis;
#* Qualitas parietum venarum;
#* Natura fluxus sanguinis.<ref>{{cite journal | author=Furie B, Furie BC | title=Mechanisms of thrombus formation | journal=New England Journal of Medicine | year=2008 | volume=359 | pages=938–949 | doi=10.1056/NEJMra0801082 | pmid=18753650 | issue=9}}</ref><ref>{{cite book |author=Handin RI |editor=Kasper DL, Braunwald E, Fauci AS, ''et al.'' |title=Harrison's Principles of Internal Medicine|edition=16th |year=2005 |publisher=McGraw-Hill |location=New York, NY |isbn=0-07-139140-1 |chapter=Chapter 53: bleeding and thrombosis}}</ref>
 
=== Periculum ===
Possunt thrombosi laborare ii, qui:
* sedent per longum temporis spatium. Dum crura in eodem manent statu, musculi surae non moventur. Haec musculorum inertia impedit sanguinis fluxum.
 
* hereditate adeunt proclivitatem ad formanda sanguinis coagula.
 
* corporis pondus auxerunt vel corpus exercere non curant.
 
* solent fasciam nicotinianam sugere.
 
== Fontes ==
<references/>