Quantum redactiones paginae "Hiems" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
 
== De hieme apud poetas ==
Interdum tempestates vehementiores apud poetas hiemes appellantur. Confer enim [[Claudianus|Claudianum]], qui in praefatione libri de raptu [[Proserpina]]e primi de [[Iason]]e, [[Aeson]]is [[filius|filio]], duce [[Argonautae|Argonautarum]], "iam vagus" scripsit "irrumpit [[pelagus]] caelumque[[caelum]]que secutus / [[mare Aegaeum|Aegaeas]] hiemes [[mare Ionium|Ioniumque]] domat."
 
Saepius autem hiems a [[poeta|poetis]] [[metaphora|metaphorice]] ad senectutem vel ad finem vitae refertur. [[Horatius]] enim in [[liber|libri]] primi [[carmen|carmine]] vicesimo quinto Lydiam [[meretrix|meretricem]] querentem fecit "laeta quod pubes [[hedera]] virenti / gaudeat pulla magis atque [[myrtus|myrto]], / aridas frondes hiemis sodali / dedicet [[Eurus|Euro]]."
 
== Astronomia ==