Quantum redactiones paginae "Gaius Marcius Coriolanus" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
''Missi sunt [[Roma]] ad Coriolanum oratores de pace, sed atrox responsum retulerunt; iterum deinde missi, ne in castra quidem recepti sunt. Sacerdotes quoque suis infulis velati ad eum iverunt supplices, nec magis animum eius flexerunt: stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. Tum [[Veturia]] Coriolani mater, et [[Volumnia]] uxor duos parvos filios secum trahens, castra hostium petierunt. Ubi matrem aspexit Coriolanus: "O patria inquit, vicisti iram meam admotis matris meae precibus, cui tuam in me iniuriam condono." Complexus inde suos castra movit, et exercitum ex agro Romano abduxit. Coriolanus postea a Volscis, ut proditor, occisus dicitur.'''
 
Quod si Varronis temporum ordinationem observes capti Corioli ad annum 493 a.C.n., quo plebs in Montem Sacrum secessionem fecit, Marcius damnatus ad annum 491, Roma obsessa ad annum 488 ([[Spurius Nautius Sp.f. Rutilus|Spurio Nautio]] [[Sextus Furius|Sexto Furio]] cos.)referre licet.
 
==Coriolanus in litteris et artibus==