Quantum redactiones paginae "Ordo militaris Crucigerorum cum rubea stella" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|right|120px|Insigne Ordinis '''Ordo militaris Crucigerorum cum rubea stella'''<ref>[http://www.krizovnici.eu/cz/o-radu/z...'
 
Linea 7:
Anno [[1233]] condidit sancta Agnes de Bohemia, filia regis [[Bohemia|Bohemiae]] [[Ottocarus I (rex Bohemiae)|Ottocari I]], in Praga hospitalem sancti Francisci, ubi constituit etiam confraternitem, quae in hospitale laboravit. Hi fratres hospitalares introducti sunt eodem anno a matre Agnetis regina Bohemiae Constantia ad ecclesiam sancti Petri in Porzicz (''kostel sv. Petra na Poříčí''). Die [[14 Aprilis]] [[1237]] suscepit [[Gregorius IX]], pontifex Romanus, hospitale eorum in protectionem apostolicam et fratres hospitalares ordinem religiosum Crucigerorum esse declaravit. Anno [[1252]] impetravit ordinis fundatrix sancta Agnes a papa [[Innocentius IV|Innocentio IV]] ut Crucigeri, ad distinctionem aliorum, gestare possent sub rubra cruce rubram stellam. Eodem anno fundatum est novum hospitale sancti Francisci ad pedem [[Pons Caroli|pontis Pragensis]] cum ecclesia sancti Spiritus, quod factum est sedes primaria ordinis.<ref>Joannes Florian Hammerschmid, Prodomus Gloriae Pragenae, Vetero-Pragae 1723, p. 56–65.</ref>
 
Multi Crucigerorum magistri generales saeculorum 16 et 17 erant etiam [[Archidioecesis Pragensis|archiepiscopi Pragenses]] (exempli gratia [[Sbigneus Berka|Sbigneus Berka de Duba]]).

Praesens ordinis magister generalis est ab anno [[2011]] [[Iosephus Šedivý]].
 
Hodie administrant Crucigeri stellati multae ecclesiae Bohemiae et Moraviae et unam ecclesiam [[Austria|Austriae]] – ecclesiam sancti Caroli in [[Vindobona]].<ref>[http://www.krizovnici.eu/cz/o-radu/mista-pusobeni-radu www.krizovnici.eu – pagina domestica ordinis]</ref>